Cabalian

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata Cabalian
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Philippinae
Locus: 10°16′0″N 125°11′0″E
Numerus incolarum: 14 912
Zona horaria: UTC+8

Gestio

Procuratio superior: Southern Leyte

Geographia

Superficies: 96.12 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Saint Bernard

Tabula aut despectus

Cabalian: situs
Cabalian: situs

Cabalian (vulgo Cabalian), hodie Ioannopolis in honorem Sancti Ioannis Baptistae appellatum, eiusdem patroni ac titularis ecclesiae paroecialis, est commune gradus quinti in provincia Meridioleytensi insulae Leytensi situm.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Nomen Cabalian ex verbo balì deducitur, radice quae 'rupturam' vel 'actum diruptionis' significat, ad quod figentur praeverbium ka- et postverbium -an. Haec constructio nominis dat signficationem quod oppidum est locus rupturarum seu locus rerum ruptorum. Haec res materia habeant multae fabulae ac historiae describentium originem nominis oppidi.

Theoria I – De malo rupto[recensere | fontem recensere]

Inter haec figuravit narratus unde unus malus unius ex navibus Ferdinandi Magellani navigatoris Iberici ruptus est. Chronica non habent Magellanica hanc historiam, sed ipsa per linguas seniorum a generatione in generationem fuit transmissa. Secundum has historias, quae in suis singulis non congruunt, quando classis Magellanica praeternavigabat mari ante sinum Cabalianum, autochthones Cabalienses videbant illos, et congregabant litori maris ut ipsos meliore viderent. Factus est et unus malus praedicti classis ruptus est, et ipsi autochthones clamabant Cabaliane "Gikabalian! Gikabalian!" ('Fit ruptura! Fit ruptura!'). Clamore audito, Magellano instruxit ut recordetur nomen loci sicut Cabalian. Huic historiae sunt duas versiones.

Versio de tempestate[recensere | fontem recensere]

Princeps illarum est versio de tempestate haec, quae exponit quod praedictus malus navis ruit tempestate, hoc est, celeritate et potestate ventorum. Haec tempestas, vocata subasko cabaliane, erat momentaria, et quando subsedit, indigeni qui adspexerant rupturam, exclamaverunt "Gikabalian! Gikabalian!"

Versio de erythrina[recensere | fontem recensere]

Depingit haec quod littori Cabalianae inventae erant arbores Erythrinae variegatae quae in loquella Cabaliana vocantur dapdap. Conatus Magellanus appropinquare littus sed, inscientibus eiusdem sociis topographiam loci, unius navis unus malus illaqueatus est ramis arborum erythrinarum ut ipse rumperet. Casu visu, praeclamaverunt Cabaliani “Gikabalian! Gikabalian!”.

Theoria II – De plantario corypharum[recensere | fontem recensere]

In illis temporibus ante adventu Hispanorum, locus ubi collocatur hodie commune Cabalian fuerit magnum plantarium corypharum. Plantae Coryphae elatae sunt palmae magnae, qui in Cabalian et in parte maiore e tota urbe bisaia vocantur bulí. Secundum modum nomenclaturae locorum in his insulis, locus plantarii corypharum est vocatus kabulihán 'locus corypharum'. Per multos annos, hoc nomen pervertum est, et quod hodie superest est Cabalian.

Versio de mutatione indigena[recensere | fontem recensere]

Secundum hanc versionem, primordium plantarium corypharium quod locus Cabaliani fuerit inventum, per agriculturam est transmutatum in plantarium aliorum plantarum vel granarum. Haec transmutatio repoposcit destructione antiquum plantarium per incendium et extirpationem palmarum. Nonnullos abhinc annos, cum completus erat destructio plantariorum, indigenis loci, moti desiderii mutare nomen habitationis eorum, transnominatus est Cabalian.

Versio de mutatione alienigena[recensere | fontem recensere]

Haec versio narrat quod tempus contacti inter autochthones ac invasores Hispanos, cum nomen loci quaesitum est, responderunt indigeni kabulihán, intelligentes quod Hispani quaesierunt scire naturam vel qualitatem loci. Quia Iberici non percipierunt bene loquellam autochthonam, persignaverunt nomen loci sicut Cabalian.

Theoria III – De flexu littorali[recensere | fontem recensere]

Coloniae antiquae in his insulis Philippinensibus erant conditae iuxtim corpora aquarum videlicet flumina, maria, stagna, etc. Cabalian haec colonia fuit condita littori maris ubi haec littus format sinum. Sinus hic apparuit antiquis navigatoribus Bisaiis sicut discontinuatio vel ruptura orae, propter quod vocaverunt eorum colonia Cabalian.

Theoria IV – De eruptione vulcanica[recensere | fontem recensere]

Incola mons ignifer Cabaliani clare fons haec theoria. Pricis temporibus, hic mons dimisit eius iram in ignes et cineres, eventum quod fregit montem. Hic fragor, qui generavit stagnum quod situm est in caldera montis, erat gravus et magnus ut Cabalianos sunt moti vocare domicilium eorum Cabalianum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tempus praehispanicum[recensere | fontem recensere]

Chronista eiusdem explorationis Magellanicae Antonius Pigafetta scripsit quod una ex insulis quae constituuntur archipelagum recentem baptizatam sicut Archipelagum Sancti Lazari erat Abarien, sita mari. Abarien, verbum carens quandam litteram, erat Cabalian, quod reppertum est inter feriam secundam infra hebdomadam maiorem et feriam quintam in coena Domini. Quadraginta quinque abhinc annos, ipsum in chronica historica explorationis hispanicae resurrexit cum magister campi novae expeditionis, capite Michaele López de Legazpi, chronographo Ferdinando Riquel, Martinus de Goiti, reconantis vincere terras alienas in nomine coronae Hispaniae, vidit Cabalian in suam inquisitionem copiarum.

Princeps gubernator Cabaliani delatus Satraps Malitichium (vulgo: Datù Malitík) est, cuius filius Camutuxanus (vulgo: Kamutuhan) functus est cum Andrea de Ybarra vexillario principe expeditionis ritus fraternitatem e sanguine super navim capitaneam, ipse princeps, qui venit cum aliis potestatibus baranchaii, qui promisit cambiare cum Hispanis. Cras promissio completa non fuit, et quia advenit feria quarta cinerum, Camutuxano aliisque potestatibus redditis in navim detentis ut pater Camutuxani Satraps Malitichium coerceretur dare facultates, Legazpi ordinavit ut commercia autochthonum ad montes fugitorum abstulerentur.

Tempus hispanicum[recensere | fontem recensere]

Primi religiosi christiani qui in Cabalianum venerunt fuerunt de Ordine Sancti Augustini, sed qui reduxerunt baranchaium fuerunt de Societate Iesu. Fundatum est Cabalian sicut reductio anno 1603 cum duo missionarii exierunt ut perfunderent lucem Christi Evangelii locis reliquis Insulae Pictorum. Missio Cabaliana adpertinuit Sedi Carigaranae, maximae ac divitissimae omnibus sedibus et missionibus praedictae insulae. Plus ducenti abhinc annos, separatum est Cabalian de matre sua Malitbuchia (vulgo: Malitbog), et post quattour annos, fundata est paroecia Cabaliana.

Tempus hodiernum[recensere | fontem recensere]

Anno 1961 Cabalian transnominatum est in honorem eiusdem patroni Sancti Ioannis Baptistae Non obstante hac declaratione, permanet usque hos dies antiquum nomen oppidi, et autochthones oppidi constant vocare se Cabalianos iunctim Ioannipolitanos. Post praesentem nomen Ioannipolis in directionibus communicationum ac transportationum additur inter parentheses nomen Cabalian.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Situm est Cabalian super superficiem cum acclivitate 10 graduum. Habet duos montes et sinum. Antequam Bernardopolis fuerit separatum a Cabaliano, oppidum antiquum habet tredecim flumina.

Montes et lacus[recensere | fontem recensere]

Mons Cantaiuchthochium visus e mare. Mons Campahuchium occultus est nubibusque nebulis. Cantaiuchthocium et Campahuchium sunt montes igniferi. Hiatus virorum in medio locus est ostii fluminis Xitunlobii, unius ex magnis fluminis Cabaliani. Litus ubi coëunt aquae maris et siccitas terrae format partem sini Cabaliani.

Duo montes qui in Cabalianum inveniuntur sunt Mons Cabalian (Anglice Mount Cabalian), quem Cabaliani vocant Montem Cantaiuchthochium (vulgo Bukid sa Kantayuktok), et Mons Cantulochium (Anglice Mount Cantoloc), quem ipsi vocant Montem Campahuchium (vulgo Bukid sa Kampaug). Duo hi montes sunt montes igniferi: Mons Cabalian est activus; Mons Campahuchium est potente activus.

Princeps actio seismica relata Insulae Leytensi facta est saeculo duodevensimo. Missionarius Augustinus, Dom. Augustinus Maria de Castro, delegatus ad missionem Xarensem (vulgo: Jaro), notavit potentes tremores qui "destruxerunt multas colonias, et unus mons conruit plus quam centum cubitum." Putatur ultima conflagratio Montis Cantaiuchthochii factus esse inter annos 1790 et 1860, secundum aetatem e computatione radiocarbonica depositi effluxi pyroclastici in Cabaliano. Dom. de Castro descripsit hanc eruptionem :

Mons ignifer disploduit per sex spiracula ignis ; intra dies quindecim non videbatur sol per diem, et sequentes tremores permanebant infra unum annum, ad quos secutae sunt postmodum epidemiae, fulmina, male molesta pluvia cinerum. (Ossuarium venerabile.)

Fieri potest quod ex hac eruptione descripta a Domino de Castro delataque natus fuit lacus in caldera Montis Cantaiuchthochii, formata e corruptione pinnaculi montis a causa terraemotuum saecli praedicti. Pluviis perennis hoc spatium fuit impletum, et congregatio aquae formata vocata est stagnum vel lacus, cabaliane bisaieque danaw, nomen quod eundem significavit.

Sinus[recensere | fontem recensere]

Sinus Cabalianus situs litori communis est. Qualitas aquarum in hunc sinum est spectabilis propter earum amnes diversos. Idem qualitas permanet quod descripserat anno 1668 Dominus Franciscus Ignatius Alcina e Societate Iesu, qui visitavit missiones bisaias et depinxit qualitates insularum leytensium in eiusdem libro Historia insularum indorumque bisaiorum, hispanice Historia de las islas e indios bisayas.


Quod reppereram in his insulis, quia commeaveram pleraeque illarum ubi est nostrum ministerium bisaiarum, est quia in nonnullis locis videtur quod fines sunt fluxorum, ac quod inter illos dividunt iurisdictionem. Insulae Leytensi, parti adversus Caragam, locus est quod vocant Cabalianum, et circa illum una colonia ipsius nominis, ubi essendo mari admodum profundo itinereque ad littus Caragae essendo nonnullarum lecuarum, essendo autem illo loco libero insululis, videtur unam sicut lineam in medio maris, ubi abscinditur amnis, iens ad solis ortum unus adque solis occasum alius, propter quod navis quae venerit a solis ortu amne adiuvante, ibi loco fere indivisibili, saltem indeterminabili, eumdem invenit oppositum, idemque autem, et cum tanta intemperantia aliquando, ut necesse est sperare trans locum usque quando resedit eiusdem furor. (Lib. 2., cap. 13., De mare harum insularum, eiusdemque qualitatibus insignis : de eiusdem fluxu refluxuque, amnis, etc.)

Flumina[recensere | fontem recensere]

Flumen Xitunlobium post pluviam.
Flumen Magchasaum post pluviam.

Tres sunt maxima flumina Cabaliani, scilicet, Flumen Xitunlobium (vulgo Hitunlob), Flumen Naiunothum (vulgo Nayunot), et Flumen Magchasaum (vulgo Magkasa).

Divisio civilis[recensere | fontem recensere]

Cabalian in 18 baranchaia seu pagos seu vicos dividitur. Inter hos vicos, tres principes baranchaia, scilicet Christopolis, Crucipolis, et Iosephopolis, formant nucleum oppidi ubi sedes urbana atque aedes civicae sunt sitae. Vici hi etiam minimi in universo oppido sunt, sed prosperi. Ad solis ortum oppidi, affines Bernardopolis (vulgo Saint Bernard) inveniuntur Minoius, Punoius, et Hosaus, sed ad solis occasum affines Hanaxavanae (vulgo Anahawan) utraque Bubonia, Sua, Hagaiaius, Timba, Vincentiopolis, Garridus, et Basachus. Montani pagi sunt Sumoxea ac Philomenopolis ad septentrionalem occidentalem oppidi, et Daianuchia ac Rochopolis ad septentrionalem orientalem.

Nomen publicum Cabaliane Origo nominis
Basachus Basák Plantaria oryzarum
Bubonia I Bobón A Puteus
Bubonia II Bobón B Puteus
Christopolis Santo Niño -
Crucipolis Santa Cruz -
Daianuchia Dayanog -
Garridus Garrido -
Hagaiaius Agay-ay Scobis
Hosaus Osao -
Iosephopolis San José -
Minoius Minoyhò -
Philomenopolis Santa Filomena -
Punoius Pong-oy -
Rochopolis San Roque -
Sua Suâ Citrus
Sumoxea Somojê Obstipus
Timba Timbà Situla
Vincentiopolis San Vicente -

Nomina antiqua[recensere | fontem recensere]

Nonnullae baranchaia habent nomina antiqua quae fuerunt mutata propter vel inconvenientiam antiqui nominis vel devotionem incolarum erga eos patronos.

Nomen officiale Nomen antiquum Cabaliane Origo nominis antiqui
Christopolis Dapdapium Dapdap Erythrina variegata
Garridus Sunochia Sun-ok Incendium
Philomenopolis Hanislachia Anislag Securinega flexuosa
Rochopolis Cambudochia Kambudóg Vicus Budochii
Vincentiopolis Luhochia Loóg Odiosus

Non obstantibus novis nominis, haec nomina continuunt dici iunctim recentiores.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Incolae[recensere | fontem recensere]

Secundum coensionem anno 2010, oppidum Cabalianum habet incolas 14 073 domosque 3055. Maximum numerum incolarum invenitur Christopoli unde sunt viventes 2039.

Baranchaium Incolae Nomen incolarum adiectivum
Basachus 1156 Basachensis
Bubonia I 380 Buboniensis
Bubonia II 351 Buboniensis
Christopolis 2039 Christopolitanus(-i, m)
Crucipolis 1183 Crucipolitanus(-i, m)
Daianuchia 780 Daianuchianus(-i, m)
Garridus 391 Garridensis
Hagaiaius 546 Hagaiaianus(-i, m)
Hosaus 1189 Hosauensis
Iosephopolis 918 Iosephopolitanus(-i, m)
Minoius 961 Minoiensis
Philomenopolis 365 Philomenopolitanus(-i, m)
Punoius 1080 Punoiensis
Rochopolis 494 Rochopolitanus(-i, m)
Sua 652 Suensis
Sumoxea 582 Sumoxeanus(-i, m)
Timba 393 Timbensis
Vincentiopolis 613 Vincentiopolitanus(-i, m)

Multa incolarum Cabalianorum vel ioannopolitanorum vivet in barachaia nuclei seu sedis communis, scilicet Crucipolim, Christopolim, et Iosephopolim.

Religio[recensere | fontem recensere]

Cabalianorum multorum religio est Christianitas propter quod christicolae maiorem constituunt partem topiae religiosae Cabaliani. Inter hos Christicolas numerant maxime Catholicae, fideles qui confitentur religionem Sanctae Romanae Ecclesiae Catholicae. Habent autem in Cabalianum aliae religiones adhaerentes viz. Ecclesia Philippina Libera (vulgo Iglesia Filipina Independiente) et aliae sectae Protestantismi.

Conservatur in Cabaliano maiores expressionesFormula:Dubsg antiquissimae fidei Catholicae. Mensis Maius mensis festorum vel feriarum Ioannopolis est, unde maior pars eius baranchaium celebrat eorum feriae. Commune sollemnizat eius proprium festum VII Kalendas Iulii in honorem Nativitatis Sancti Ioannis Baptistae, titularis ecclesiae paroecialis. Hoc festum celebretur in tres vel quattuor dies, incipiens a die ante eo in quo dicitur I Vesperas festi, usque ad diem post eum qui dicitur II Vesperas ipsius. Hoc princeps dies dicitur cabaliane antedisperás (Hispanice antevísperas). Dies secundum dicitur disperás (Hispanice vísperas), et dies tertium, in quo festum magnum celebratur, dicitur pista (Hispanice fiesta) vel kahuyugan (e verbo huyog 'casus'). Dies quartum dicitur cabaliane liwas, verbum quod significat tempus post quoddam eventus.

Individua baranchaia habent eorum festa propria, quae celebrantur propriae dies festi.

Baranchaium Patrocinium Feria
Basachus Sanctus Isidorus Agricola Idibus Maii
Bubonia I Sanctissimum Rosarium B.M.V. Idibus Octobris
Bubonia II Sanctissimum Rosarium B.M.V. Idibus Octobris
Christopolis Sanctissimum Nomen I.C.D.N. XVII Kalendas Februarii
Crucipolis Inventio Sanctae Crucis V Nonas Maii
Daianuchia Sanctus Isidorus Agricola Idibus Maii
Garridus Inventio Sanctae Crucis Nonas Maii
Hagaiaius Exaltatio Sanctae Crucis XVIII Kalendas Octobris
Hosaus Inventio Sanctae Crucis IX Kalendas Iunii
Iosephopolis Sanctus Ioseph Opifex Kalendis Maii
Minoius B.M.V. de Perpetuo Succursu Pridie Idus Iunii
Philomenopolis Sancta Philomena VIII Kalendas Iunii
Punoius Sanctus Isidorus Agricola Idibus Maii
Rochopolis Sanctus Rochus XVII Kalendas Septembris
Sua B.M.V. Dei Genitrix Regina Pacis IX Kalendas Iunii
Sumoxea Inventio Sanctae Crucis XVI Kalendas Iunii
Timba Sanctus Vincentius a Paulo XIV Kalendas Augusti
Vincentiopolis Sanctus Vincetius Ferrerius Nonis Aprilis

Sermo[recensere | fontem recensere]

Cabalian commune tenet singularem sermonem quod non auditur seu dicitur in alios locos provinciae Leytis Australis, unde fere omnibus dicitur sermo caebuano cum boholano, quod hoc vocatur loquella vel sermonulus vel lingua Austroleytensis. Loquella deducta e sermone surigaoense dicitur late in Cabaliano. Haec sermo habet phonemata /dʒ/ et /j/ quae non enuntiantur tam frequenter in alios sermones provinciae quam in ipso oppido. Haec loquella Cabaliane vocatur Cabalianon antiquiusque Kinabalianón.

Latine Hispanice Anglice Philippinice Caebuane Cabaliane
canis perro dog aso irô idò
felis gato cat pusà iríng idíng
domus casa house bahay baláy bayáy
ignis fuego fire apóy kalayo kayajo
vir varón man lalaki lalaki layaki
mulier mujer woman babae babaye babaji

Praeterhac loquella Cabaliana et loquella reliquorum communum provinciae non congruunt, quia in illis locis, phonema /l/ inter vocales demittitur sed adtinetur caeteris casibus, et tantum /j/ mutatur ad /dʒ/.

Caebuane Austroleytense Cabaliane
irô irô idò
iríng iríng idíng
baláy ba:ay bayáy
kalayo kajo kayajo
lalaki laki layaki
babaye baji babaji

Gubernatio[recensere | fontem recensere]

Praefectus urbanus hodiernus oppidi Cabaliani vel Ioannopolis Honorabilis Virgilius Mortera, et eius vicarius Dolorellus Casera filius est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]