Brunus Nettl

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Brunus Nettl, usitate Bruno Nettl dictus (natus 1930), est ethnomusicologus Americanus.

Nettl natus est Pragae in Tzekia die 14 Martii 1930, Pauli Nettl (18891972) musicologi filius. Familia Americam ex Europa anno 1939 emigravit

Nettl iuvenis fuit discipulus in Universitate Indianae et Universitate Michiganiae, et post 1964 apud Universitatem Illinoesiae apud Urbana-Champaign docuit, ubi est professor musicae anthropologiaeque emeritus, quamquam pro tempore docet.

Ethnomusicologus investigationes annis 1960 et 1980 fecit musicae Indigenarum Americanarum (vide Blackfoot Musical Thought, 1989), musicae Iraniae (1966, 19681969, 1972, 1974), et musicae Indiae Australis (19811982).

Praeses fuit Societatis pro Ethnomusicologia et societatis actorum, Ethnomusicology, editor. Gradus honoris causa Universitatis Illinoesiae, Collegii Carlton, Collegii Kenyon, et Universitatis Sicagi accepit. Ei concessum est Praemium Fumio Koizumi pro Ethnomusicologia, et electus est socius Americanae Artium Scientiarum Academiae.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!