Brocardus
E Vicipaedia
Brocardus est sententia quae regula iuris breviter exponit. Verbum brocardus putatur nomen invenire a Burchardo [1] (mortuus anno 1025), Wormatiae episcopo, qui iuris canonici claras collectiones "Collectarium canonum" aut "Decretum" appellatum – et Leges et Statuta familiae S. Petri Wormatiensis scripsit. Exempli gratia vide paginam de Lingua Latina in iure.
[recensere] Citanda
- ↑ Devoto-Oli,Il dizionario della lingua italiana, pag. 286 ad verbum "brocardo"
[recensere] Brocardi
- Ambulatoria est voluntas testantis usque ad vitae supremum exitum.
- Constat ad salutem civium inventas esse leges.
- Graviore culpa, gravior poena.
- Lex specialis derogat generali.
- Ne procedat iudex ex officio.
- Nemo tenetur edere contra se.
- Non esse et non probari paria sunt.
- Quod nullum est nullum producit effectum.
- Sententia debet esse conformis libello
- Si impossibilis condicio obligationibus adiiciatur, nihil valet stipulatio.
- Tempus regit actum.
- Vigilantibus non dormientibus iura succurrunt.
[recensere] Nexus externus
| Haec stipula ad ius spectat. Amplifica, si potes! |