Bridfertus Ramesiensis

E Vicipaedia
Wikidata Bridfertus Ramesiensis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 970;
Obitus: 1020;

Bridfertus Ramesiensis (c. 970 – c. 1020), qui et Brihtferthus appellatur, fuit monachus et scriptor Anglicus.

Opera[recensere | fontem recensere]

Scripsit vitas duas hagiographicas sanctorum Ecgwini Oswaldique, quae vitae a Michaele Lapidge editae sunt. Sunt quoque Computus, Enchiridion, et Glossae in Bedam ab eo scripta. Computus tractatus est de computatione, scilicet de computatione dierum paschalium. Enchiridion opus est parte lingua Anglosaxonica scriptum, ad praefatum opus (id est Computum) melius intelligendum. Computus et Enchiridion ab eodem, collaborante P. S. Baker, edita sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Byrhtferth of Ramsey, The Lives of St Oswald and St Ecgwine, ed. & trans. Michael Lapidge, (Oxford, 2009).
  • Byrhtferth's Enchiridion, ed. P.S. Baker & M. Lapidge (Early English Text Society, second series, xv; Oxford, 1995).