Latinitas nondum censa

Boris Golicyn

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Boris Golicyn
Борис Голицын
Boris Golicyn
Natus 2 Martii 1862
Petropoli
Obiit 17 Maii 1916
Petropoli

Boris Boris filius Golicyn seu Galitzine (Russice Борис Борисович Голицын, tr. Boris Borisovič Golicyn; 2 Martii 186217 Maii 1916) erat physicus et geophysicus Russicus, unus e conditoribus seismologiae, academicus Academiae Scientiarum Petropolitanae (ab anno 1908).

Golicyn, qui anno 1886 in Academia Navali Petropolitana, et anno 1890 in Universitate Argentoratensi studia sua complevit, annis 18911893 in Universitate Moscuensi, annis 18941914 in Academia Navali, annis 18971908 in Instituto Medico Femineo Petropolitano, et annis 19091916 in Cursibus Femineis Supremis 'Bestuževianis' docebat.

Opera eius scientifica principalia dedicata sunt theoriae radiationis thermalis, theoriae conditionis criticae materiae, seismologiae, opticae atque radiatione Roentgenica. In seismologia Golicyn notus est quia theoriam constructionemque seismographorum electrodynamicorum elaboravit atque eos ad usum introduxit, etiam nonnulla problemata seismologiae theoreticae solvit. Explorationes seismicas ad studium structurae internae Telluris adhibere incepit.

Anno 1911 praeses Associationis Seismicae Internationalis electus, anno 1913 director Observatorii Physici Principalis Russici factus est. Ab anno 1916 socius Regalis Societatis Londini fuit.

Fons[recensere | fontem recensere]