Blumenau

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum
Sigillum

Blumenau (Lusitane: Blumenau) sive Urbs Floripratensis est maximi momenti urbs in meridionali Brasiliae regione, in Sanctae Catharinae provincia. Magnum Germanicum Festum Octobre (Oktoberfest) annuus efficit. Urbes maiores propinquae sunt Florianopolis, quae circa 150 km meridiem orientemque est, et Ioannesvilla, quae circa 90 km ad septemtriones distat. Praeterea, urbs est sedes dioecesis Ecclesiae Catholicae Romanae in regione.

Limitem cum Pomerania Australis (Pomerode), Palmareum Indaialis (Indaial), Caspar, Iaraquara Meridionalis (Jaraguá do Sul), Mimusops vel Massarandyba (Massaranduba: arbor lubrica), Agathadamas vel Stellantes Gemmae (Botuverá), Campomanesia (Guabiruba: cortex amarus), et Ludovicus Alves urbibus habet. Hodie aream 531 km² patet et numerus incolarum anno 2004 circa 250 milia erat. Ex Urbe Paulistana, qui lusitane São Paulo dicitur, 680 km et 50 km ex Oceano Atlantico distat. Altitudo media est 14 metrorum super maris altitudinem.

Historia[recensere | fontem recensere]

Urbis centrum

Die 2 Septembris anno 1850, a Germanico medico philosophoque Hermano Brunone Ottone Blumenau, qui iuxta septendecim Germanicos alios in nave ex vapore impulso per Itaiahy Magnum ('Itajaí-Açu) fluvium advenirunt, condita est. Tunc Hermanus Blumenau locum in partes divisit et immigrantes domos sicut Germanicum modum, qui lusitane dicitur estilo enxaimel, aedificare inceperunt. Sunt multae domi quae sicut Germanicae architecturae praeceptos aedificatae sunt hodie praeclarissimi; exemplum magnum est urbis praefectura, sicut in figura II videtur.

Numerus incolarum sic in annis variavit:

Anno 1934, Blumenau aream 10 610 km² habuit, hodie autem solum 531 km² restant, quoniam 31 urbes nova ex Blumenauo facta sunt.

Anno 1983, magnum fluvii incrementum, quando aquae super 15 metros ascenderunt, multas habitantium domos destruxit. Ergo, urbis praefectus annuam festam vocatam Festum Octobre ('Oktoberfest) ad pecuniam obtinendam et urbem restituendam instituit, sed usque ad hodie festa haec annua fit et laetitiae magnae est causa.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Notum est germanicos immigrantes in arte textrini praecellentes fuisse, et hodie cognitio eorum optime servata est. In Blumenau urbe et in propinqua regione multae sunt textrina, ex quibus Karsten, Artex, Teka et Buddemeyer clarrissimae ditissimaeque sunt. Germani etiam crystallorum artifices erant et multi hodie in arte hac incumbunt, Blumenau ergo praeclara inter Brasiliae urbes est crystallorum confectorum causa. Multitudo Blumenau incolarum nuper in artes computatoris operam dant, et pecuniam multam obtinent. Praetera, turismus (anglice: tourism) est oeconomiae pecuniae fons magnus quia multae sunt servatae silvae atque germanica architectura aedificationium in medio urbis pulchrissima est. Qua de causa, Blumenaus inter 25 optimas Brasiliae urbes est.

Magnum germanicum festum est in Octobris mense, vocatum Festum Octobre ('Oktoberfest) (in Germaniae urbe Monachio quoque est Festum Octobre, brasilienses eam imitaverunt) qui multos viros mulieresque semel in anno ad bibendum cervisiam sive chopp alliciat, ideo res oeconomicas valde agitat.

Quae cum ita sint, Blumenau incolae sive Blumenauenses bene vivent. Pauca sunt fures quia urbs tutissima est. Omnes fere cives bene legere et scribere sciunt atque multos annos in schola studiis imbuerunt. Multi liguam germanicam etiamnunc loquuntur sed non plura in scholis est docta.

Cultus et res visu dignae[recensere | fontem recensere]

Quamquam non tam magna urbs est, multae quae ad culturam pertinent visu dignae sunt.

Museum[recensere | fontem recensere]

  • Museum Oecologicum Fritz Müller, situm in loco quod Fritz Müller domus erat. Hic praeclarus Blumenai civis Germaniae natus est et ad scientiae res se incumbuit et adiutor Caroli Darwin fuit. In Blumenaum ad Brasiliae faunam floramque studendum venit, et toto animo Blumenai silvarum studiis vitam suam dedicavit.
  • Museum Colonialis Familiae, monstrat quomodo germanicos immigrantes saeculi XVII vivebant. Musei domus anno 1864 confecta est.
  • Museum Cervisiae, quod explicat quomodo cervisiam efficere.
  • Museum Aquae, quod prima statio ad fluvii aquam purificandam fuit.
  • Museum Crystalli, explicat quomodo crystallos efficere.
  • Mausoleum, quod Doctoris Hermani Brunonis Ottonis Blumenau cineres continet.

Aedificationes[recensere | fontem recensere]

  • Urbis Praefectura, exemplum germanicae architecturae et sedes administrationis.
  • Moellmann Castelum, praeclarissima germanica aedificationis in medio urbis (in dexterum fig. I videtur).
  • Mola Venti, quae lusitane dicitur moinho de vento, clara batava aedificationis.

Theatrum[recensere | fontem recensere]

  • Theatrum Carolus Gomes, pro praeclaro musico Brasiliensis.

Monumentum[recensere | fontem recensere]

  • Monumentum ad immigrantes, quod germanicos immigrantes commemorat.

Clima[recensere | fontem recensere]

Quamquam Blumenau est in meridiana regione Brasiliae, clima saepe calida humidaque. Nunquam fere in anno est tempus cum caelo sicco. Temperatura menstrua media est circa 20 gradus Celsianos. Maxima mensurata temperatura fuit mense Ianuario anno 1988, quando thermometrum 42 gradus Celsianos indicavit, minima autem circa -1 gradus Celsianus mense Augusto anno 1992.

Blumenauenses praeclari[recensere | fontem recensere]

  • Theodorus Balden [1]
  • Vera Fischer, actrix
  • Anna Moser, athleta

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. de:Theo

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Blumenau spectant.