Latinitas nondum censa

Blackadder

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Blackadder fuit comoedia, series televisifica Anglica, a BBC ostenta inter annos 1983 et 1989. Series narrat vitam Edmundorum Blackadder quattuor et servorum suum Baldrick, qui in Anglia inter saecula XIV et XX vixerint. Rowan Atkinson personam egit Edmundum Blackadder; Antonius Robinson personam Baldrick.

Series[recensere | fontem recensere]

Series prima: The Black Adder[recensere | fontem recensere]

Series prima, anno 1983 docta, est depictio comica Angliae in anno 1485, Ricardo IV successore Ricardi III regnante. Edmundus princeps est frater regis, et ipse vocat Nigram viperam. Cum servo suo Baldrick, Edmundus conatus est fratrem occidere, regnum capiendi causa.

Series secunda: Blackadder II[recensere | fontem recensere]

In serie secunda, anno 1986 docta, successor principis Edmundi est Edmundus Blackadder, qui vixit saeculo XVI Elizabetha regnante. Servus Blackadderis est etiam Baldrick.

Series tertia: Blackadder the Third[recensere | fontem recensere]

Hoc in serie, anno 1987 docta, successor Blackadderis vivet in saeculo XVIII, et Edmundus Blackadder est tutor principi Cambriae.

Series quarta: Blackadder Goes Forth[recensere | fontem recensere]

Blackadder Goes Forth, anno 1989 docta, narrat vitam militum Anglicorum in fossis Magni Belli anno 1917, in quo Blackadder est dux copiarum.