Black Country

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

The Black Country[1] (scilicet Terra Nigra) est nomen vulgo datum regioni cuidam Angliae Mediae comprehendenti partes comitatuum Staffordiae, Vigorniae, et Mediterranearum Occidentalium. Saepe dicitur hoc nomen accepisse propter aedificia fuligine nigrata ex multis officinis in regione emissa, nichilominus nomen scitur extitisse antequam officinae aedificatae sint et potius gratia depositorum carbonis in superficie terrae datum est. Victoria Regina iter faciens per Terram Nigram in tramine dicitur iussisse aulaea currus sui claudi ne se oporteret spectare locum tam foedum. Oppida praecipua Terrae Nigrae sunt Dudley, Walsall, et Wulfrunehantona.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!