Birgitta Diezel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Birgitta Dietzel

Birgitta (vulgo: Birgit) Diezel (nata 10 Februarii 1958 Graeciae Variscorum) vfemina publica Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Annis 1974 - 1976 mercatrix fuit, tum ratiocinatrrix officinae energeticae Graeciae Variscorum laboravit, eodem tempore maturitatem adepta est et annis 1980 - 1984 Salinis Saxonicis oeconomiae studebat. Annis 1987 - 1989 ministra publica in consilio pagi Graeciae, annis 1990 - 1994 Gerapoli laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1990 sodalis CDU est et annis 1994 - 1999 legata senatus terrae Thuringiae erat. Tum secretaria statalis in administerio Thuringiae aerarii publici facta est et ab anno 2002 ipsa administra aerarii publici est. Cum Theodericus Althaus praeses ministrorum (CDU) 3 Septembris 2009 propter suffragium perditum ab officio praesidis factionis CDU se recessisset, pro tempore ei successit. Sed 29 Septembris 2009 ipsa praeses senatus terrae Thuringiae electa est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]