Billy & Mandy

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Atroces casus Gulielmi et Amandae sive Billius et Manda (Anglice: The Grim Adventures of Billy & Mandy) est series televisifica ad pueros e Americana Cartoon Network emissa.

Personae[recensere | fontem recensere]

Gulielmus et Amanda sunt duo insoliti pueri habitantes in extrema parte urbis Endsville (Finis Urbs) industriale atra. Sunt meliores amici inter se; primus puer optimista et semper beatus est, non quoniam laetum animum habet, sed quia plane idiota, altera puella cynica, misanthropa et mala est. Illa nunquam arridet, fortasse quia unica dotata cerebro in ambiente facto ex idiotis degit. Est eiscum scheletus nomine Tenebra, tristis messor, coactus amicitia eius ob sponsionem amissam.


cine-stipula Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!