Bigfoot

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Bigfoot[1] (nomen Anglicum, scil. "quod pedem magnum habet"), etiam Sasquatch appellatum, est animal simiarum simile quod creduli in silvis habitare putant, plerumque in Septentrioccidentali Pacifico Americae Septentrionalis regione. Magnus Pes usitate hominida magna, pilosa, bipedalis describitur. Nomen Sasquatch est vox a sásq’ets nomine Halkomelem anglicizatum.[2][3] Plurimi scientistae negant Magnum Pedem vivere, quem revera putant exemplum scientiae falsae, mixturam eruditionis popularis, rei perperam agnitae, et ludificationis,[4] contra animal vivum, ob inopia indiciorum physicorum et satis animalia singularia ad sustentanda progenies superstites.[5][6] Nonnulli autem scientistae, inter quos Ioanna Goodall,[7][8] Grover Krantz, et Geoffrius Meldrum, animal verum animadvertentes, levem fidem ei habuerunt.[9]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Magnus Pes in relatibus describitur animal magnum et pilosum, simiarum simile, 2–3 metra altum, plus quam 230 chiliogrammata ponderis, et villis brunneis vel rufis omnino vestitum.[5][10] Spectatores magnos oculos, prominentem frontem supraorbitalem, magnamque frontem repetunt; vertex capitis describitur teres et cristatus, cristae sagittalis gorillae maris similis. Animal odorem iniucunde acrem generatim manare dicitur.[11] Ingentia ex quibus appellatur vestigia sunt usque ad 60 centimetra longa et 20 cm lata.[10] Plurimis vestigiorum vincturis gypseis sunt quini digiti (omnium simiarum notarum similes), sed nonnullis sunt digiti a binis ad senos variantes.[12] Nonnullae vincturae scalpturas unguis praebent; quod significat aliquas ab animalibus notis sicut ursae probabiliter factas esse, quibus profecto sunt quini digiti et ungues.[13][14] Qui Magno Pedi credunt eum esse omnivorum et plerumque nocturnalem postulant.[15]

Signum Magni Pedis.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vel fortasse inepte Big Foot.
  2. William Bright, Native American Place Names of the United States (Norman: University of Oklahoma Press, 2004), 422.
  3. Formula:Dictionary.com.
  4. Daegling 2004, pp. 62–63.
  5. 5.0 5.1 "Bigfoot [a.k.a. Abominable Snowman of the Himalayas, Mapinguari (the Amazon), Sasquatch, Yowie (Australia) and Yeti (Asia)"]. The Skeptic's Dictionary .
  6. Earls, Stephanie. "Bigfoot hunting" .
  7. "National Public Radio's Science Friday, 27 Septembris 2002, Ira Flatow interviews Dr. Jane Goodall" .
  8. Cite error: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named Goodall2012
  9. "Evaluation of Alleged Sasquatch Footprints and their Inferred Functional Morphology" .
  10. 10.0 10.1 Sasquatch. 2008 .
  11. "Sasquatch Smell / Aroma / Odor / Scent". Bigfoot Encounters .
  12. Radford, Benjamin (March/April 2002). "Bigfoot at 50[: Evaluating a Half-Century of Bigfoot Evidence"]. Skeptical Inquirer .
  13. Cite error: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named SI_Nickell
  14. Bear signs, San Diego Natural History Museum.
  15. "Physiology". Bigfoot Field Research Organization .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bigfoot spectant.


stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!
Stipula Haec stipula ad scientiam spectat. Amplifica, si potes!