Bibliotheca Nationalis Rei publicae Bohemicae

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Baroca bibliothecae aula, anno 1727 perfecta.

Bibliotheca nationalis Rei publicae Bohemicae[1] (Bohemice Národní knihovna České republiky, cuius sigla NK ČR) Pragae in Clementino (quondam collegium Societatis Iesu) est sita. Haec maxima bibliotheca Cechiae est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Clementinum, sedes bibliothecae.

Anno 1348 condita est Universitas Carolina Pragensis. Fundator eius Carolus IV dedit novae universitati plus quam centum libri. Anno 1556 rex imperatorque Ferdinandus I invitavit Iesuitas Bohemiam. Hi fundaverunt Pragae ad sanctum Clementem Collegium Clementinum Societatis Iesu cum academia. Anno 1654 Ferdinandus III copulavit Academiam Iesuitarum in Clementino et Universitatem Carolinam in unam Universitatem Carolo-Ferdinandeam. Libri Universiatatis Carolineae translati sunt in Clementinum. Anno 1727 perfecta est baroca aula bibliothecae, quae hodie 27 milia librorum continet.[2] Anno 1773 Societas Iesu in Regno Bohemiae dissoluta est a regina Maria Theresia. Anno 1777 Maria Theresia aperiuit bibliothecam in Clementino cum nomine Caesareo-Regia bibliotheca (publica atque) universitatis Pragensis. Filius eius imperator Iosephus II plures monasteria Bohemiae clausit et libros eorum in bibliothecam in Clementino locavit.

Libri[recensere | fontem recensere]

Bibliotheca nationalis habet 6 919 075 librorum, 21 milia manuscriptorum[3] et plus quam 4 milia incunabulorum.[4] Liber celeber manuscriptus, qui in hac bibliotheca servatur, est exempli gratia Codex Vyssegradensis e saeculo 11 seu Passionale abbatissae Cunegundis e saeculo 14.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Národní knihovna, knihovnická revue
  2. "Barokní skvost je opět otevřen pro veřejnost". Česká televize 
  3. "Výroční zpráva NK ČR 2013". Národní knihovna ČR 
  4. "Incunabula". National Library of the Czech Republic 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Bibliothecam Nationalem Bohemicam spectant.