Bibliotheca Marsiana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aditus bibliothecae Marsianae

Bibliotheca Marsiana (Anglice Archbishop Marsh's Library) est bibliotheca publica Hiberniae antiquissima, Eblanae sita iuxta ecclesiam cathedralem in saepto Sancti Patricii. Aedificata est anno 1701, architecto Gulielmo Robinson, iussu archiepiscopi Narcissi Marsh; anno 1707 a parlamento Hibernico incorporata est. Aedificium saeculo XIX adiuvantibus Beniamino Guinness filioque restauratum est.[1] Hodie libros impressos 25 000 (quorum incunabula 80) et manu scriptos 300 continet.

Collectiones et lectores[recensere | fontem recensere]

Marsh ipse suos libros huic bibliothecae dono dedit, inter quos reperiuntur et libros circiter 10 000 Edwardi Stillingfleet quos Marsh pretio £2 500 emit. Primus bibliothecarius, Elias Bouhéreau, Rupellae nativus, qui e Francia anno 1695 fugit, bibliothecam suam de historia et religionibus Franciae necnon medicina addidit. Anno 1745 Iohannes Stearne episcopus libros suos bibliothecae Marsianae legavit.

Thomas Moore scriptor Hibernicus in hac bibliotheca librum Anacreonteorum perlegit et Anglice vertit; dicitur saepe a bibliothecario Thomasso Craddock (qui pater fuit Thomassi R. Craddock poëtae contubernalis) in bibliotheca noctu inclusus esse ut rapidius laborem finiret.[2]

Bibliothecarii[recensere | fontem recensere]

Penetralia bibliothecae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. B. J. Plunket, "Guinness, Sir Arthur Edward" in Dictionary of National Biography 1912-1921
  2. "Thomas Moore" apud Princess Grace Irish Library

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Historica et biographica[recensere | fontem recensere]

  • Mirjam M. Foot, The Decorated Bindings in Marsh's Library, Dublin. Aldershot: Ashgate, 2004 Paginae selectae
  • Raymond Gillespie, ed., Scholar Bishop: the Recollections and Diary of Narcissus Marsh, 1638-1696. Corcagiae: Cork University Press, 2003
  • Muriel McCarthy, Marsh's Library: All Graduates and Gentlemen. 2a ed. Eblanae: Four Courts Press, 2003
  • Muriel McCarthy, Ann Simmons, edd., The Making of Marsh's Library: learning, politics and religion in Ireland, 1650-1750. Eblanae: Four Courts Press, 2004
  • Muriel McCarthy, Ann Simmons, edd., Marsh's Library, a mirror on the world: law, learning and libraries, 1650-1750. Eblanae: Four Courts Press, 2009
  • Newport B. White, An Account of Archbishop Marsh's Library, Dublin. Eblanae, 1926

Catalogi[recensere | fontem recensere]

  • T. K. Abbott, Catalogue of 15th century books in the library of Trinity College, Dublin, and in Marsh's Library, Dublin. Eblanae, 1905
  • Richard Charteris, A catalogue of the printed books on music, printed music and music manuscripts in Archbishop Marsh's Library, Dublin. Clifden, 1982
  • Newport J. D. White, A short catalogue of English books in Archbishop Marsh's Library, Dublin, printed before 1641. Oxonii, 1905
  • Newport J. D. White, A catalogue of books in the French language, printed in or before AD 1715, remaining in Archbishop Marsh's Library, Dublin. Eblanae, 1918