Biarnius Heriulvi filius

E Vicipaedia

Biarnius Heriulvi filius sive Byarnus (Tabula Vinilandana), lingua Islandica antiqua Bjarni Herjólfsson, explorator Nordicus, primus Europaeus qui continentem Americam Septentrionalem viderit esse creditur. Ventis procellosis avectus, breves colles silvis contectos a solis occasu conspexit. Cum terra illa hospitabilis videretur, cupiebat in cursum suum redire, neque igitur terrenam illam exploravit. Quae vidisset et in Groenlandiaet in Norvegia nuntiavit, nemini autem studium movens.

Decem autem post annis, Leivus Erici filius fabulas Biarnii serias esse duxit, et profectus est terram illam incognitam invenire. Eventum huius investigationis creditur a nonnullis esse colonia nordica Ansae Pratensi in Terra Nova. Hoc est primum conamen Europaeum in Americis ut incubarent (excepta Groenlandia).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Tryggvi J. Oleson, Early Voyages and Northern Approaches 1000-1632. Novi Eboraci: Oxford University Press, 1968

Nexus interni