Bertholletia excelsa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Bertholletia excelsa
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Asteridae
Ordo: Ericales
Familia: Lecythidaceae
Genus: Bertholletia
Species: B. excelsa
Binomen
Bertholletia excelsa
Humb. & Bonpl.

Bertholletia excelsa est arbor Americana Meridionalis in familia Lecythidacearum et fons seminis edulis commercioque exculti nucis Brasilianae vulgo appellati.

Arbor est sola species in monotypico typo generis Bertholletiae. Endemica est in Guianis, Venetiola, Brasilia, Columbia orientali, Peruvia orientali, et Bolivia orientali. In nemoribus dispersis intra magnas silvas ad ripas fluminum Amazoniae, Nigri, et Orinoci viget. Generis nomen ex Claudio Ludovico Berthollet, chemista Francico, deducitur.

Arbor, una ex maximis silvae pluvialis Amazonicae arborum, ad 30–45 metra alta attingit, trunco 1–2 metra lato. Potest vivere plusquam 500 annos, et secundum nonnullos eruditos, aetatem 1000 annorum saepe adsequitur.[1] Caulis est recta, ferme sine ramis per plusquam dimidium altitudinis arboris, et folia longique rami in altum super folia ramique aliarum arborum prominent. Cortex est cineraceus et laevis. Folia sunt tempore sicco decidua, alterna, simplicia, integra aut crenata, oblonga, 20–35 centimetra longa, et 10–15 centimetra lata. Flores sunt parvi, pallide virides, in paniculis 5–10 centimetra longis; cuique flori est deciduus duarum partium calyx, sex inaequalia petala cremea, et numerosa stamina in lata massa cucullata coniuncta.

Reproductio[recensere | fontem recensere]

Arbores fructum paene solum in silvis pristinis producunt, quia silvae turbatae magnis apibus generum Bombi, Centris, Epicharis, Eulaemae, et Xylocopae carent, solis insectis quae arboris flores possunt pollinare (Moritz 1984; Nelson et al. 1985).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bruno Taitson, "Harvesting nuts, improving lives in Brazil," WWF, 18 Ianuarii 2007.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bertholletiam excelsam spectant.