Bellum Italo-Turcicum

E Vicipaedia
(Redirectum de Bellum Italicum-Turcicum)
Bellum Italicum-Turcicum

Bellum Italo-Turcicum anno 1911/1912 inter Regnum Italiae et Imperium Ottomanicum de Cyrenaica et Tripolitania gestum est.

Causae[recensere | fontem recensere]

Ut a difficultatibus internis attentionem Italianorum averteret et ut hominibus, qui Italiam exire vellent, novam patriam daret, praeses ministrorum Italiae Ioannes Giolitti consilium cepit Libyae expugnandae, quae terra adhuc ad Imperium Ottomanicum pertinebat, praesertim, cum Turcia ei infirmissima videretur. Itaque die 26 Septembris a Sultano Mahometo V flagitavit, ut provincias Libyae cederet. Quod cum Sultanus recusavisset, Italia Imperio Ottomanico die 29 Septembris 1911 bellum indixit.

Pugnae[recensere | fontem recensere]

Milites Italiani in Hesperidibus pugnantes

Et navibus (ad oram Albaniae atque in Mari Rubro) et peditibus in Libya pugnatum est. Nam iam die 4 Octobris Italiani in Libyam naves apulerunt et urbem Tobruk expugnaverunt. Italiani recentioribus armis pugnaverunt et celeriter oram Libyae expugnaverunt. Die 14 Octobris exercitus Italicus Hesperides urbem cepit. Sed et Turci, inter quos et Mustapha Cemal Pasha erat, et incolae Libyae aggressoribus resistebant, quorum Italiani multos necabant. Die 5 Novembris Italia Libyam ad terram suam adiecit. Die 18 Aprilis 1912 naves cataphractae Italiae Dardanellarum munitiones aggrediebantur, mense Maio milites eius insulam Rhodum occupabant. Tum Turci, quibus Foedus Balcanicum, i.e. Serbia, Graecia, Bulgaria et Mons Niger bellum minabatur, pacem petebant.

Pax[recensere | fontem recensere]

Die 18 Octobris 1912 in oppido Ouchy apud Lausonium pax signatum est:

  • Turcia ad cedendas provincias Tripolitaniam et Cyrenaicam coacta est.
  • Italia et Dodecanesum occupavit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]