Bellum Balcanicum Secundum

E Vicipaedia

Bellum Balcanicum Secundum anno 1913 inter Foedus Balcanicum (i.e. Serbiam, Graeciam, Montem Nigrum) atque Romaniam et postea Imperium Ottomancicum ex una et Bulgaria ex altera parte pugnatum est.

Causae Belli[recensere | fontem recensere]

fines in Balcania post Bellum Balcanicum Secundum

Inter Bellum Balcanicum Primum anno 1912 Serbia, Graecia, Bulgaria Mons Nigerque contra Imperium Ottomanicum vicerant atque coegerant, ut terram eius Balcaniae eis cederet. Sic Foedere Londinii stipulatum est. Sed mox victores, praecipue Serbia et Bulgaria acerrime inter se iurgaverunt de praeda dividenda. Itaque Serbia et Graecia foedus contra Bulgariam inierunt. Bulgaria autem die 29 Iunii 1913 inimicos sine indictione belli aggressa est. Die 15 Iulii Romania, 20 Iulii Imperium Ottomanicum, quod terras paulo antea amissas recepturum sperabat, Bulgariae bellum indixit.

Pugnae[recensere | fontem recensere]

Quae autem celeriter multitudine hostium victa est: Dacoromani ad Sofiam caput accesserunt, Turci Hadranopolin expugnaverunt, Graeci apud Cilcem vicerunt.

Pax[recensere | fontem recensere]

Balcania post Bellum Balcanicum Secundum

Die 10 Augusti 1913 Pax Bucarestae signatum est. Bulgaria omnes paene regiones Bello Primo Balcanico adeptas victoribus cedere coacta est.