Beatitudines

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sermo montanus. Pictura a Carolo Bloch c. 1890 facta.

Beatitudines sunt praeclarae institutiones Christi, quae sermone montano continentur (Matth. 5: 1-12):

  1. Videns autem turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius;
  2. et aperiens os suum docebat eos dicens:
  3. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
  4. Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
  5. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
  6. Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
  7. Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.
  8. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
  9. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
  10. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
  11. Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me.
  12. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!