Latinitas nondum censa

Bdellium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bdellium, resina arboris Commiphora wightii

Bdellium (-i n.) est resina aromatica ex arbore Commiphora wightii expressa et per multa saecula ab hominibus in sacris et medicinis usitata. In quinque seu pluribus traditionibus cognita est (sed ab omnibus e regionibus civitatum hodiernarum Iraniae, Afganiae et Pakistaniae derivata) et sub multis nominibus, quas cognitiones a scriptoribus mediaevalibus et recentibus in una recomponuntur. Nomina habuit Accadice budulhu, Hebraice bedolach, Graece et Latine "bdella" ac "bdellium", Sanscrite gulgulu (unde apothecariis hodiernis saepius gum guggul), Arabice muql, Sinice Anxi xiang (scil. "aroma Arsacidarum"). Talia nomina interdum resinas ex arboribus germanis, inter quos C. stocksiana, signaverunt.

De differentiis[recensere | fontem recensere]

Bedolach in historia Biblica paradisi in Eden e regione Hevila provenit, una cum auro et lapide soham.[1] In narratione exodi ex Aegypto, manna quo vescebantur Israëlitae seminibus coriandri quod ad magnitudinem pertinet adsimilatur, lacrimis bedolach quod ad colorem.[2] Translatores qui saeculo III a.C.n. versionem Septuaginta confecerunt bedolach semel verbo "ἄνθραξ" verterunt, semel verbo "κρύσταλλος"; significationem enim veram huius nominis fortasse nesciebant. Eruditi posteriores rerum Biblicarum alii aliter interpretaverunt (quidam per exemplum "margaritae").

Eodem fere aevo Theophrastus, primus inter scriptores Graecos, bdellium breviter describit (sed sine nomine): "In regione ... cui Ariae nomen est, acantha est in qua lacrima gignitur et adspectu et odore myrrhae similis, quae defluit ubi sol illuxerit."[3] Auctor Periplus Maris Erythraei bdellam e portu Barbarice (ad ostium fluminis Indi iacente) transmissam refert.[4] Plinius nomina varia enumerat pleniterque describit: "Vicina est Bactriana, in qua bdellium laudatissimum. Arbor nigra, magnitudine oleae, folio roboris, fructu caprifici. ipsi natura quae cummi. Alii brochon appellant, alii malacham, alii maldacon, nigrum vero et in offas convolutum hadrobolon. Esse autem debet tralucidae simile cerae, odoratum et, cum frietur, pingue, gustu amarum citra acorem. In sacris vino perfusum odoratius. Nascitur et in Arabia Indiaque et Media ac Babylone. Aliqui peraticum vocant ex Media advectum. Fragilius hoc et crustosius amariusque, at Indicum umidius et cumminosum. Adulteratur amygdala nuce, cetera eius genera cortice et scordasti -- ita vocatur arbor aemulo cummi --, sed deprehenduntur, semel quod dixisse et in ceteros odores satis sit, odore, colore, pondere, gustu, igne. Bactrio nitor siccus multique candidi ungues, praeterea suum pondus, quo gravius esse aut levius non debeat. Pretium sincero in libras denarii III."[5]

De unificatione cognitionum[recensere | fontem recensere]

Hieronymus versionis Vulgatae translator nomen bedolach, fortasse primus, verbo Latino "bdellium" vertit.[6] Ibn al-Baiṭār, auctor de re medicinali Andalusiae incola, saeculo XIII Arabice scribens, primus "bdellium" Romanorum et muql Araborum coniungit.[7]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Liber Genesis 2.12
  2. Liber Numeri 11.7
  3. Theophrastus, Historia plantarum 4.4.13 (versio Wimmeri)
  4. Periplus Maris Erythraei 39
  5. Plinius, Naturalis historia 12.35-36
  6. Genesis Numeri
  7. Ibn al-Baiṭār, Kitab al-Jami fi al-Adwiya al-Mufrada 1.125 (vide "Bdellium" in Yule et Burnell (1903)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]