Batham Gate

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
BATHAM GATE
 
Unknown route-map component "KBHFa grey"
 Danum
 
Planned waterway
 Don flumen
 
Unknown route-map component "extKBSTa" + Unknown route-map component "fLSTR"
 Templeborough
 
Unknown route-map component "extKBSTa" + Unknown route-map component "fLSTR"
 Navio
 
Unknown route-map component "extKBSTa" + Unknown route-map component "fLSTR"
 Aquae Arnemetiae
Fons: Tabula Imperii Romani

Batham Gate (scilicet "via quae ad oppidum balnearium tendit") est nomen mediaevalis viae cuiusdam Romanae quae per montes Britanniae ab Aquis Arnemetiis septentrioni et orienti versus per Navionem usque ad Templeborough tendit ibique cum Ryknild Street coniuncta est. Ultra Templeborough vestigia viae nondum reperiuntur; fortasse olim per navigationem fluvii Don usque ad Danum pergitur ut viam quae a Londinio Eboracum tendit attingeretur. A Navione via alia, nomine Doctor's Gate, occidenti versus castellum Ardotaliam attingit. Via tertia, nomine The Street ab Aquis Arnemetiis Derventionem usque extendit, quarta autem, nomine Old Gate, usque ad Mamucium. In itinerariis Romanis hae viae omittuntur.

Batham Gate (in viam stratam conversa) iuxta Laughman Tor videtur

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wroe, P. 1982 'Roman roads in the Peak District', Derbyshire Archaeological Journal, 102, 49-73
  • Wroe, P. and Mellor, P. 1971 'A Roman road between Buxton and Melandra Castle, Glossop', Derbyshire Archaeological Journal, 91, 40-57.