Bassing

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bassing: vexillum

Bassing (Germanice Bessingen) est commune 142 incolarum (anno 1999) praefecturae Mosellae in Franciae orientalis regione Lotharingia.

Historia[recensere | fontem recensere]

Aetas Gallo-Romana.[recensere | fontem recensere]

Primo saeculo a.C.n. locus qui hodie Bassing dicitur in finibus Mediomatricorum situs erat : magna villa inibi tum erat, in qua thesaurus 1111 quinariorum Gallicorum inter 30 a.C.n. et finem saeculi in terra reconditus, dum nova ferrivia sternitur, inventus est[1]. Qui nummi argentei inter 1g80 et 1g90 pendunt, id est plus minus dimidium denarium Romanum (qui quinarius dicitur). Stilus scalpturae barbarus est (quamquam exemplaria Romana figurarum expressarum nonnumquam agnosci possunt) et nomina inscripta sunt Gallica : e.g. SEGVSIAVS TOGIRIX ARIVOS SANTONOS etc. Plerique eorum in officinis monetariis Haeduorum vel Sequanorum inter 50 et 30 a.C.n. facti sunt, sed pondus eorum ad denarium Romanum exigebatur. Qui hunc thesaurum publicarunt putant nobilem ducem Gallicum ibi habitasse atque aerarium militare constituisse, e quo stipendium militibus suis divideret et auxiliarios imperatos exercitui Romano praebere posset. Etenim auxilia quaedam Gallica exercitum Romanum adiuvare solebant. Praeterea in usu cotidiano commercii causa Galli tunc temporis potius parvis nummis aeneis conflatis utebantur, "potinis" hodie dictis, non quinariis, qui saepe in antiquis castris reperiuntur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bassing spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. PM Guihard et alii, De l'argent pour la guerre : le trésor monétaire de Bassing, L'archéologue 124 (février-mars 2013), pp32-37.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!