Basilius Batatzes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sigillum Basilii Batatzae

Basilius Batatzes, Graece Βασίλειος Βατάτζης (natus medio saeculo XII; mortuus 1194) fuit miles et officialis Byzantinus e familia Batatzarum. In matrimonium duxit filiam (cuius nomen nescitur) Isaacii Angeli Ducae, sororem igitur Constantini Angeli Ducae et germanam imperatoris Isaacii II. Filium genuit (si cognatio recte interpretatur) Ioannem Ducam Batatzam, natum anno circiter 1192, mortuum die 3 Novembris 1254, qui imperator fuerit Nicaeae in urbe regnans.

Basilius Batatzes, qui dux thematis Thracesii et Domesticus Orientis meruit, contra Theodorum Mancapham circum Philadelphiam anno fere 1188 militavit, bono successu, sed is ad sultanum Caichosroam I fugit. Mox Basilius Batatzes in officium Domestici Occidentis translatus contra Blachos pugnavit. Constantinum Angelum Ducam imperium anno 1193 usurpare temptantem sequi recusavit. In proelio ad Arcadiopolim anno 1194 interfectus est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Rodolphe Guilland, Recherches sur les institutions byzantines vol. I (Berolini: Akademie-Verlag, 1967) pp. 408, 455
  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 190 (vol. 2 pp. 851-857)