Basilica Sancti Dominici (Bononia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Basilica Sancti Dominici Bononiae in urbe
Crucifixio a Iunta Pisano anno fere 1250 picta et subscripta: "Cuius docta manus me pi[n]xit Iunta Pisanus"

Basilica Sancti Dominici (ibi eminens ubi olim stetit ecclesia Sancti Nicolai vinearum) est ecclesia Ordo Fratrum Praedicatorum Bononiae in urbe. Adstant facultas theologiae et philosophiae, a Dominicanis recta, et museum artium. Ecclesia S. Nicolai Dominicanis anno 1219 tradita est. Ibi generalia Ordinis capitula primum et secundum annis 1220 et 1221 habita sunt. Ibi mortuus est ipse Dominicus Oxomensis die 6 Augusti 1221. Nova basilica conventusque adiacens inter annos 1228 et 1240 aedificati sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • William A. Hinnebusch, The History of the Dominican Order: origins and growth to 1500 (Staten Island: Alba House, 1965) pp. 64-67


templum Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!