Basilica Sanctae Sabinae in Monte Aventino

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aedificium basilicae Sanctae Sabinae in Monte Aventino
Navis basilicae Sanctae Sabinae

Basilica Sanctae Sabinae in Monte Aventino, basilica minor Romae in monte Aventino sita, ecclesia mater ordinis Fratrum Praedicatorum, inter annos fere 422 et 432 constructa est. Papa Honorius III fratres Dominicanos anno 1120 ad hanc basilicam conventumque adiacentem congregare suasit. Die 5 Iunii 1222 aedificia rite Ordini tradita sunt. Ibi statim studium conventuale, mox anno 1265 provinciale, tardius anno 1426 studium generale constituerunt, unde annis 1577/1580 orta est hodierna Pontificia Universitas Studiorum a Sancto Thoma Aquinate.

Basilica Sanctae Sabinae in Monte Aventino est titulus cardinalitius Ecclesiae Catholicae Romanae.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • William A. Hinnebusch, The History of the Dominican Order: origins and growth to 1500 (Staten Island: Alba House, 1965) pp. 90, 142 n. 64, 263, 298, 356