Basilica Beatissimae Virginis et Omnium Angelorum et Martyrum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Sancta Maria Angelorum

Frons Basilicae Beatissimae Virginis et Omnium Angelorum et Martyrum

Basilica Beatissimae Virginis et Omnium Angelorum et Martyrum ecclesia Romae et titulus cardinalitius Ecclesiae Catholicae Romanae est. Etiam nomine Sanctae Mariae in Thermis[1] sive Sanctae Mariae Angelorum in Urbe[2] nota est.

Historia et descriptio[recensere | fontem recensere]

Interiora ecclesiae
Aspectus altaris

Michaele Angelo Bonarotio architecto auctore anno 1560 aedes intra reliquias thermarum Diocletiani apatari coepta est. Aditus in pristino latere caldarii interiore est, cuius reliquiae adhuc videntur. Per vestibulum, quod in pristino tepidario inditum est, in principalem ecclesiae oecum itur, qui maximam frigidarii partem comprehendit.

Memoratu dignus est meridianus longitudine 45 metrorum, qui diligentia scientifica in pavimento inclusus est. Die 6 Octobris anno 1702 a papa Clemente XI fini suo, ut Calendarium Gregorianum probaretur sive curaretur, traditus est.

In ecclesia numerosa sepulcra hominum historiae Italicae clarorum inveniuntur, inter alios Armandus Diaz et Paulus Thaon Revel. [3]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad basilicam Beatissimae Virginis et Omnium Angelorum et Martyrum spectant.