Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Bangladesha

E Vicipaedia
(Redirectum de Bangladesia)
Salire ad: navigationem, quaerere
গণপ্রজাতন্ত্রী বাংলাদেশ
Gônoprojatontri Bangladesh
Vexillum Bangladeshae Insigne Bangladeshae
Vexillum Insigne
Sententia: nihil
Hymnus: Mea Bengala Aurea (Bengalice: আমার সোনার বাংলা)
Situs Bangladeshae
Forma administrationis {{{forma_administrationis}}}
Linguae officiales Bengala
Nomen incolarum Bengalus-a-um
adiectivum Bengalicus-a-um, Bengaliensis-e
(Interregnum) Abdul Hamid
Primus Minister Sheikh Hasina
Caput Dacca
23° 42' Sept., 90° 22' Or.
Urbs maxima Dacca
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 91a
144 000 km²
7%
Numerus incolarum
(anno Iulii 2008 aestimatio)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia 7a

158 665 000
1102.2 inc./km²
PDB (anno 2008 aestimatio)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto 48a
$224,889 miliardi
$1.389 (153a)
Nummus Taca (Bengalice: টাকা) (BDT)
Sui Generis
concessa a Pacistania
die 26 Martii 1922
Circulus temporalis
 - aestate ()
EET (UTC+6)
EEST (UTC)
Praefixum telephonicum nationis +880
Dominium interretiale .bd
{{{postscripta}}}

Bangladesha[1] vel Bengalia vel Res Publica Popularis Bangladeshae (~ Bengaliae) (Bengalice: গণপ্রজাতন্ত্রী বাংলাদেশ, Graeco-Latine antiquis: Prasiace sive Terra Prasodum) est civitas in Asia meridionali, ad Sinum Gangeticum sita in delta paludosa quod flumina Ganges et Brahmaputra formant. Huius nomen Nationem Bengali sive Bengalum Liberum Bengalice significat. Quomdam Pakistania Orientalis appellabatur, a Pakistania anno 1971 liberata est.

Indiae Septemtrione, Oriente, et Occidente, dum Austroriente Birmaniae et Meridie Sinui Gangetico finitima est. Civitas frequentatissima est, cum amplius 130 millionum incolarum. Caput huius civitatis est urbs Dacca (Bengalice: ঢাকা) cum amplius 11 millionibus icolarum et secunda urbs praecipua est Deltagangopolis (Bengalice: চট্টগ্রাম), cum amplius 3 millionibus incolarum. Geographice, civitas super fertile delta Gangis et Brahmaputrae iacet et annuis hippali diluviis et typhonibus obnoxius est.

Gubernationis modus democratia parlamentaria est, sed politica regula pro emergentiae lege per biennium e die 11 Ianuarii anni 2007 et e die 17 Decembris anni 2008 suspensa est. Bangladesha Consortionis Populorum, Consociationis Asiae Meridionalis Adiumenti Regionalis (Anglice: South Asian Association for Regional Cooperation, SAARC), Initiativae Sinus Gangetici Adiumenti Technici Multicampici et Oeconomici (Anglice: Bay of Bengal Initiative for MultiSectoral Technical and Economic Cooperation, BIMSTEC) Consociatio Colloquii Islamici (Arabice: منظمة المؤتمر الإسلامي) et Octo Nationum Evolventium (Anglice: Developing 8 Countries, D-8) socia est. Velut Argentaria Mundana in suo "Breviario Nationum" (Anglice: Country Brief) Iulii anni 2005 indicat, civitas magnos progressus in humana evolutione in alphabetizationis ambitu, in educativa sexuali aequalitate, et in incolarii incrementi deminutione fecit. Nihilominus, Bangladesha adhuc gravibus difficultatibus obviam it inter quas politica extensio, grapheocratica corruptio et oeconomica competentia relativa ad mundum.

Bangladesha septima civitas cum maximo incolarum numero et cum maxima spissitudine incolaria civitatum una in mundo est cum magno paupertatis indice. Nihilominus, Productus Domesticus Grossus per capita, accommodata inflatione, ex anno 1975 duplicatus est et paupertatis index in 20% ineunte saeculo 21 deminutis est. Civitas in catalogo Next Once est ubi undecim oeconomiae cum bonis pecuniariae collocationis et oeconomici incrementi conspectibus sunt. Dacca et aliae civitatis urbes vis hoc incrementum impellens fuerunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Somapura Mahavihara (Bengalice: সোমপুর মহাবিহার), in Bangladesha, vihara sive Buddhisticum templum maximum in Indico subcontinente est, a Dharmapala Bengaliae aedificatum.
Meschita Sexaginta Tholorum (Bengalice: ষাট গম্বুজ মসজিদ) in Urbe Meschitarum Bagerhatenesi, saeculo XV aedificata, maxima historica meschita Bangladeshae quoque et Patrimonium Mundanum Humanitatis est.
Minaretum Martyrum (Bengalice: শহীদ মিনার), Motum Linguae Bengalae (Bengalice: ভাষা আন্দোলন) commemorans, celeberrimum monumentum Bangladeshae est.
Memoriale Martyrum Nationalium (Bengalice: জাতীয় স্মৃতি সৌধ ), Belli Liberationis Bangladeshae martyribus monumentum.

Evolutae civilizationis exsistentia in praesenti Bangladesha, velut Orientalis pars regionis notioris cum nomine Bengaliae multo tempore abhinc originem trahit. Civilizationum ante annum 700 a.C.n. exsistentium evidentiae Buddhisticorum monasteriorum modo inventae sunt. Quod ad socialium structurarum circa annum 1000 a.C.n. exsistentiam attinet, inventa indicia non omnino convincunt. Primitivae aliquot civilizationes Buddhismo et Hinduismo affectae sunt. Septemtrionalis Bangladeshae pars complures architecturae in mole locos, templorum monasteriorumque modo, possidet, quod huius religiosorum ponderum typi exsistentiam consolidat.

Bengalia in Islamismum ineunte saeculo XIII se convertit et per saeculum XVI prosperum commercialis industrialisque intermutationis centrum facta est, Tartaris regnantibus. Europaei mercatores exeunte saeculo XV advenerunt et Societas Britannica Indiae Orientalis regionem usque ad exeuns saeculum duodevicensumum dominata est, e qua Britanni suum dominium in totam Indiam extenderunt. Ubi anno 1947 India libertatem consecuta est, aliquot politicae voluntates nationem in civitates duas dividi provocaverunt; Pacistaniam, praecipue Musulmanam, et Indiam, praecipue Hinduisticam.

Indiae partitio Bengaliam divisam inter duas civitates reliquit; cuius Orientalis pars, nominata Pacistania Orientalis, praesenti Bangladeshae correspondet, et cuius Occidentalis pars Indicae Bengaliae Occidentalis civitati correspondet. Systematis Zamindarici abrogatio in Bengalia Orientali anno 1950 transcendentalis res in Bangladeshae translocatione in "civitatem populi" fuit. Linguae motus anno 1952 Bengaliensis communitatis iura loquendi sua propria lingua statuit. Dignum mentionis est ut una rebellio facta sit cum uno proposito servandi iuris loquendi lingua et quamobrem Societas Educativa, Scientifica, et Culturalis Consocietatis Nationum diem 21 Februarii velut Diem Internationalis Patrii Sermonis agnovit.

Bangladesha, tunc Pacistania Orientalis nominata, Pacistania Occidentali regebatur. Crebri abusus minoris non Bengaliensis partis contra maiorem Bengaliensem partem patibbiles utrorumque Pacistaninesium laterum homines exulceravit. Tensiones suum limitem anno 1971 post comitiales resultationes attigerunt quae Foederi Populari (Bengalice: বাংলাদেশ আওয়ামী লীগ) obruentem maximam partem concedebant; Pacistaniensis praeses Iohannes Khan, militaris, resultationem ob parlamentum palam et paulum democratice reprobavit. Duce Saecho Mujibur Rahman, etiam noto "Amico Bengaliae" (Bengalice: বঙ্গবন্ধু) et "Patre Civitatis," pugna Bangladeshiae pro libertatem coepit. Conflictus climax diei 25 Martii anni 1971 genocidium, praesentium temporum cruentissimorum unum et a Pacistaniensi exercitu contra innocentes Bengalienses cives factum, fuit.

Saechus Mujibur Rahman, velut ducum unus cum maximo pondere inter Bengalienses identificatus, a Pacistaniensi Gubernatione in custodiam datus est. Ziaur Rahman, tunc exercitus cornicularius et posterius Bangladeshae praeses, civitatis libertatem enuntiavit magnum civitatis ducem et Amicum Bengaliae Saechum Mujibur Rahman repraesentans, radiophonico emissorio subitario ex urbe Deltagangopolitana (Bengalice: চট্টগ্রাম) utens.

Adiuvantibus exercitus Bengaliensibus officiariis, civili fulcimine et Indico humantitario militarique auxilio, Bangladesha rapide Luctatores Libertatis (Bengalice: মুক্তি বাহিনী), circulum praecipue ab iuvenibus studentibus, operariis, agricolis et aliis civibus formatum, armavit. Bellum Liberationis Bangladeshae coepit. Luctatores Libertatis, ab Indicis copiis adiuti, Pacistaniensi occupationis exercitui obviam iverunt et novem menses ut Pacistanienses civitatem relinquerent consecuti sunt. Pacistania, cum suis consciis Bangladeshae coordinata, massiva belli crimina fecit. Pacistaniensis exercitus se dedere die 16 Septembris anni 1971 coactus est, Bangladesha a peregrinis occupatoribus libera relicta.

Libertate reportata, Bangladesha democratia parlamentaria facta est, Saecho Mujibur Rahman Primo Ministro. In anni 1973 parlamentariis comitiis, Foederi Populari (Bengalice: বাংলাদেশ আওয়ামী লীগ) cum maxima parte absoluta vicit. Inter annos 1973 et 1974 magna fames per totam nationem accidit et, ineunte anno 1975, Saechus Mujibur Rahman Socialisticum unius factionis mandatum cum Foederis Popularis Krishak Sramik Bangladeshae (Bengalice: বাংলাদেশ কৃষক শ্রমিক আওয়ামী লীগ), occasioni factione formata, coepit. Die 15 Augusti anni 1975, Saechi Mujibur familia a medii muneris exercitus officiariis occisa est.

Continui subitaneae conversiones rerum et contraconversiones mensibus secutis cum potestate a Ziauro Rahman capta culminant qui denuo multifactionalem civilitatem instauravit et Factionem Nationalisticam Bangladeshae (Bengalice: বাংলাদেশ জাতীয়তাবাদী দল) condidit. Ziauri gubernatio finivit ubi hic ab exercitus sodalibus anno 1981 occisus est.

Sequens magnus procurator Bangladeshae praefectus generalis Husseinus Machometus Ershad fuit, qui potestatem in incruenta subitanea conversione rerum anno 1982 cepit et nationem usque ad annum 1990 direxit, ubi e potestate a populari seditione amotus est. Ex illo tempore, Bangladesha democratia parlamentaria denuo facta est. Ziauri vidua, Chaleda Zia Factionem Nationalisticam Bangladeshae in annorum 1991 et 2001 parlamentarias victorias duxit et Prima Ministra inter annos 1991 et 1996 et rursus inter 2001 et 2006 fuit.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Domus Nationis (Bengalice: জাতীয় সংসদ) sive Bangladeshae parlamentum.
Nationalia symbola of Bangladeshae
Hymnus Mea Bengala Aurea
Animal Panthera tigris bengalensis
Avis Copsychus saularis
Piscis Tenualosa ilisha
Flos Lilium Aquae Album
Fructus Artocarpus heterophyllus
Ludus Cabaddium
Calendarium Calendarium Bengaliense

Praeses, dux civitatis, praecipue caerimoniale munus exercet, densata potestate in primo ministro, qui dux gubernationis est. Praeses legislaturae singulae singulo quinquennio eligitur et eius potestates, plerumque limitatae, substantialiter amplificantur per gubernationis custodis possessionem, praesertim ut transitio in novam gubernationem inspiciatur.

Primus minister a praeside designatur et parlamentarius esse debet quem plerorumque parlamentariorum fidei praeses putet. Consilium ministrorum a ministris a primo ministro electis et a praeside designatis componitur.

Bangladeshae unicamerale parlamentum Domus Nationis (Bengalice: জাতীয় সংসদ) est, cuius 300 sodales per populare suffragium e comitialibus districtis simplicibus per quinquennium eliguntur. Iudiciale corpus Tribunale Supremum est, cuius iudices duces et alii iudices a praeside designantur.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Divisiones septem Bangladeshae

Bangladesha in regiones septem dividitur, quae divisiones (Bengalice: বিভাগ) nominantur et cuius nomen e sua capite derivat.

Nomen divisionis Latine Nomen divisionis Bengalice Nomen capitis Latine Nomen capitis Bengalice
Dacca ঢাকা Dacca ঢাকা
Delta Gangis চট্টগ্রাম Deltagangopolis চট্টগ্রাম
Chulna খুলনা Chulna খুলনা
Raeshahia রাজশাহী Raeshahium রাজশাহী
Sylhetia সিলট Sylhetum সিলট
Rangpuria Rangpurum
Barisalia বরিশাল Barisalum বরিশাল

Hae divisiones vicissim in districtos sive zilas (Bengalice: জেলা) quae vicissim in subdistrictos sive upazilas (Bengalice: উপজেলা) sive thanas dividuntur.

Iura humana[recensere | fontem recensere]

De iuribus humanis, quod ad pertinentiam ad Litterarum Internationalium Iurum Humanorum septem societates attinet, quae Concilium pro Iuribus Humanis includunt, Bangladesha obsignat et ratificat.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Tabula Bangladeshae.

Bangladesha in delta duorum inter praecipuissima Indici subcontinentis flumina sita est quae Ganges et Brahmaputra sunt. Hoc delta litus lata silva tropica in Sinu Gangetico, Silva Pulchra nominata et naturali Begaliensis tigridis biochore, compositum habet. Delta cum maxima sppissitudine incolaria confluentia fluminum Gangis (Bengalice: গঙ্গা নদী), Brahmaputrae (Bengalice: ব্রহ্মপুত্র নদ) et Meghna et suorum accessionum ex Himalaia descendentium formatur. Alluviei terrae uberrimae et simul diluviis et aritudine vulnerabiles sunt. Principalis Bangladeshae territorii pars e faecibus formata est quas multa flumina se implicantia et per regionem fluentia deposuerunt.

Unici montes extra planitiem Delta Gangis (Bengalice: চট্টগ্রাম) Austroriente et Sylhetiae (Bengalice: সিলট) Boreoriente collium fragmenta Austroriente sunt, inter quos mons maximus Ceocradongum (Bengalice: কিওক্রাডাং), 1 230m altum, est.

In media Cancri tropici via, Bangladeshae clima tropicale est, cum hieme suavi ex Octobre usque ad Martium, et cum umida et calida aestate e Martio usque ad Iunium et cum calido, umido et pluvioso hippalo ex Iunio usque ad Octobrem. Naturales clades velut diluvia, tropici typhones aut venti alterni anniversarie afficiunt, cum suis consequentiis in desilvatione, terrae corruptione et erosione.

Dacca (Bengalice: ঢাকা) civitatis caput et maxima urbs est. Aliae praecipuae urbes Deltagangopolis, Raeshahium et Chulna (Bengalice: চট্টগ্রাম, রাজশাহী et খুলনা, respective) sunt. Emporii Coxensi (Bengalice: কক্স বাজার) litus balneare, Deltagangopolis Meridie, naturale litus balneare longissimum in mundo est, 120 chiliometra longum.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Bangladesha notabile incrementum e sua libertas anno 1971 experta est. Antea pleraeque exportationes in corchori capsularis industria fundabantur. Haec industria cadere coepit cum res e polypropyleno confectae populariores rebus e chorchoro confectis fieri coeperunt. Quod ad PDG per capita attinet, Bangladesha formidabile oeconomicum incrementum experta est quod eam e 57% per decennium 198 in 29% per decennium 199 tulit, attacto 24% per decennium 200.

Status[recensere | fontem recensere]

Ex anno 1971 natio 30 000 millionum dollariorum accepit, e quorum quindecim iam soluti sunt. Praecipui donatores Argentaria Mundana, Argentaria Evolutinionis Asiana (Anglice: Asian Development Bank, ADB), Programma Consociationis Natinonum Evolutionis (Anglice: United Nations Development Programme, UNDP), Civitates Foederatae Americae, Iaponia, Arabia Saudiana et Europa Occidentalis sunt. Fere cum dimidio incolarum sub paupertatis limine, natio paupertatis indicem maximum Asiano Austroriente et tertium indicem maximum in mundo, post Indiam et Sinam habet. Velut aliae nationes in eodem evolutivo statu, Bangladesha magnam fiscalem lacunam et ponderis defectiones in socialium diaconiarum qualitate trahit.

Agricultura et industria[recensere | fontem recensere]

Una e maximis difficultatibus alimentariam productionem augere fuit ut nationis incolis satis faciat sine necessitate dependendi ex aliis nationibus. Eo modo, Bangladesha tertio loco in mundo est velut oryzam producens. In terra praesertim Corchorum capsularem et oryzam coluntur, quamquam tritici messium incrementum observatur. Nihilominus, inter 10 et 15% incolarum nutritionem defectivam pati calculatur. Praeterea, agricultura suae irrigationi ex hippalis in percentatione valde ponderis dependet.

Natio magna gasii naturalis suppletoria et carbonis et petrolei limitata habet. Industria exigua est, quamquam multam vim operariam parvo pretio possidet, sed aliarum nationum, velut Indonesiae, industralizationi non fructa est. Numerosa navigabilia flumina sunt, quibus paulum utuntur quia practice necessaria portuaria fluviali structura carent.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Incolarium incrementum ex anno 1961 (in milibus incolarum).

Exceptis minoribus nationibus velut Singapura et Monoeco, Bangladesha natio cum maxima spissitudine incolaria in mundo. Natio, cum 912 hominum pro chiliometro quadrato, saepenumero Iavae insulae Indonesicae collata est.

Bangladesha propemodum homogenea natio ethnico conspectu est, cum 98% incolarum Bengaliensium. Plerique incolae Bengalice loquuntur. 2% reliquorum Musulmanum haud Bengaliense ex aliis Indiae regionibus velut e Bihare est et Urduvice loquitur. Parvus tribuum circulorum numerus Deltagangeticorum collium fragmenta, nationis Austroriente, colit.

Plerique Bangladeshae incolae (fere 83%) Musulmani sunt, sed Hinduistae ponderis allophylum (16%) constituunt. Quoque parvi Buddhistarum, Christianorum et Animistarum numeri sunt.Allophylorum multi insectationem propter suam ethniam aut suam religionem patiuntur.

Natio magnam superfluentis populi frequentiam patitur. Anno 1992 gubernatio limitationem prolis promovere coepit, sed cum paulo successus. Multi homines possessiones non habent aut coaguntur ut paludum regiones cum morborum periculo colant.

In conatu ut morborum, velut cholerae aut dysenteriae, propagatio contineatur, nonnullae internationales societates aquae puteorum constructiones totam per nationem foverunt. Post ullos generalis programmatis implementationis annos, amplius quarta incolarum pars arsenicae intoxicationis symptomata habebat. Magnae naturalis arsenici quantitates in aqua non consideratae erant. Arsenicum continentis aquae effectus adhuc sunt problema civitatis incolis.

Urbes secundum incolas
Loco Urbs Latine Urbs Bengalice Divisio Incolae Loco Urbs Latine Urbs Bengalice Divisio Incolae view · talk · edit

Dacca
Dacca

1 Dacca ঢাকা Dacca 10 468 510 7 Mymensinghum ময়মনসিংহ Dacca 388 598
2 Deltagangopolis চট্টগ্রাম Delta Gangis 3 761 337 8 Comilla কুমিল্লা Delta Gangis 337 854
3 Narayanopolis নারায়ণগঞ্জ Dacca 1 448 975 9 Rangpura রংপুর Raeshahia 323 001
4 Chulna খুলনা Khulna 1 406 963 10 Barisalum বরিশাল Barisalia 267 423
5 Raeshahium রাজশাহী Raeshahia 791 051 11 Bogra বগুড়া Raeshahia 254 635
6 Sylhetum সিলট Sylhetia 445 798 12 Dzashahora যশোর জেলা Chulna 255 716
anni 2009 aestimatio[2]

Cultura[recensere | fontem recensere]

Bangladeshae artifices traditionalem saltationem perficientes.
Anni Novi Bengaliensis (Bengalice: পহেলা বৈশাখ) celebrationes, Daccae.
Cultus Durgae (Bengalice: দুর্গা পূজা) in Templum Deae Daccae (Bengalice: ঢাকেশ্বরী জাতীয় মন্দির).

Velut longae regionis historiae reflexus, Bangladesha culturam et antiqua et nova elementa continentem habet. Lingua Bengala opulentum litterarium patrimonium possidet, non solum Bangladeshae sed etiam Indicae civitatis Bengalae Occidentalis partem faciens. Primus litterarius textus Bengalice Dzaryapada (চর্যাপদ) est. Bengalienses Mediaevales, crebro, aut religiosae aut adaptationes ex aliis linguis (v.g., Alaolus Bengalice: আলাওল) sunt. Bengalienses litterae suam plenam expressionem saeculo undevicensimo cum poetis velut Rabindranatho Tagore et Cazio Nazrul Islam (Bengalice: রবীন্দ্রনাথ ঠাকুর et কাজী নজরুল ইসলাম respective), maximis iconibus, consecutae sunt. Bangladesha quoque longam traditionem in popularibus litteris, verbi gratia Maemansingha Gitica, Thacurmar Dzhuli (Bengalice: মৈমনসিংহ গীতিকা et ঠাকুরমার ঝুলি respective) et fabulae relatae ad Gopalum Bhar (Bengalice: গোপাল ভাঁড়).

Musica Bangladeshae traditio? in littera (Baniprodhan) fundatur cum minimo instrumentalis comitatus. Baulorum sive mysticorum fidicinum (Bengalice: বাউল) unum Bengaliensis genticae musicae patrimonium est et multae aliae traditiones ex una regione ad aliam variantes sunt. Gombhira, Bhatialius, Bhavaeya (Bengalice: গম্ভীরা, ভাটিয়ালী et ভাওয়াইয়া) aliquos musicos modos notissimos sunt. Bengaliensis gentica musica crebro ectarae (Bengalice: একতারা) comitatum fert quae instrumentum cum una chorda est. Alia instrumenta dotara, dholum, tibia, et tabla sunt. Praeterea, Bangladesha activum? patrimonium in Indiae Septemtrionalis musica classica habet. Eodem modo, Bangladeshae saltationum modi e popularibus traditionibus, praesertim e tribuariis circulis, expromuntur, non minus quam ex ampla Indicae saltationis traditione.

Bangladesha circa octoginta pellicularum anniversarie producit. Principales Indicae pelliculae etiam plane populares sunt. Circa 200 ephemeridum typis eduntur, iuxta cum amplius 1800 chronographicorum. Verumtamen, regularis lectio parva est, iuste minus quam 15% incolarum. Bangladeshae incolae radiophonicorum localium nationaliumque programmatum varietatem e Bangladesh Betar (Bengalice: বাংলাদেশ বেতার) auscultant, quoque et iunioris generationis favor quattuor privati tramites frequentiae modulationis radiophonici (Radio Foorti, ABC Radio, Radio Today et Radio Amar) rapide praecipuis in urbibus crescit. Quoque, Bengalophonae diaconiae e BBC et Voce Americae (Anglice: Voice of America). Primus televisificus trames Televisio Bangladeshae (Bengalice: বাংলাদেশ টেলিভিশন) est quem gubernatio moderatur, sed ultimis annis, private recti tramites aliquantum evolverunt.

Bangladeshae culinaria traditio arctas conexiones Indiae et Orienti Medio manet, non minus quam coquina proprias et unas notas quoque habet. Oryza et condimentum Indicum traditionaliter dilecta sunt. Bangladesha propria bellaria lacteisque productis efficit, inter quae rasgulla, dzamdzamum et calodzamum (Bengalice: রসগোল্লা, et চম চম, respective?) et calodzamum excellunt.

Bangladeshae culinaria traditio arctas conexiones Indiae et Orienti Medio manet, non minus quam coquina proprias et unas notas quoque habet. Oryza et condimentum Indicum traditionaliter dilecta sunt. Bangladesha peculiaria bellaria e lacteis productis efficit, inter quae rasgulla, dzamdzamum et calodzamum (Bengalice: রসগোল্লা, et চম চম, respective) et calodzamum excellunt.

Sarium (Bengalice: শাড়ি) longe amplie indutissima vestis a feminis est. Dacca specialiter celebris propter saria producta e concinnaticia Dzamdanica (Bengalice: জামদানি) mossulina est. Bracae camisiae (Bengalice: সালোয়ার-কামিজ) populo gratissimae sunt et in urbanis zonis aliquae feminae Occidentalem vestem induunt. Inter viros, Occidentalis vestis amplissimae adoptionis est. Viri etiam paiamae et curtae combinationem, pluries e religiosis occasionibus, et lungium (Bengalice: লুঙ্গি), gunnae genus, induunt.

Duo Eida (Arabice: عيد et ঈদুল), Eidulfitrum et Eiduladha (Arabice: عيد الفطر et عيد الأضحى, Bengalice: ঈদুল ফিত্‌র et ঈদুল আজহা, respective) sunt praecipua festa in Calendario Islamico. Eidulfitri pridianus dies Lunae nominatur, crebro cum pyrobolis chartaceis celebratus. Alia Festa Islamica quoque observantur. Principalia Hinduistica festa Pudzae sive cultus Durgae, Calicae et Sarasvatiae sunt. Vaesacha (Bengalice: বুদ্ধ পূর্ণিমা), Gautamae Buddhae natalem designans, e Buddhisticis festis maximi ponderis unum dum Christi Natalis (Bengalice: বড়দিন 'magna dies') a parvo Christianorum numero celebratur. Principallimum saeculare festum Annus Novus Bengaliensis (Bengalice: পহেলা বৈশাখ) est, Calendarii Bengaliensis principium. Alia festa Nova Oryza, Festum Poushi (Bengalice: নবান্ন et পৌষ, respective) sunt iuxta cum nationalium dierum observantia, velut Die Linguae (Bengalice: ভাষা আন্দোলন).

Ludi athletici[recensere | fontem recensere]

Dum cabaddium civitatis Bangladeshae ludus, pediludium, et criccetius populo gratissimi sunt, criccetius est popularissimus, quem pediludium arcte sequitur. Turma Nationalis Criccetia Bangladeshae (Bengalice: বাংলাদেশ ক্রিকেট দল) Cantharum Mundanum Concilii Criccetii Internationalis Qualificantem anno 1997 contra Keniam consecuta est qui facultatem ei dedit ut anni Cantharum Mundanum Criccetium participaret. In suo primo Cantharo Mundano, Bangladesha Pakistaniam et Scotiam primo actu vicerunt. Anno 2000, Turmae Criccetiae Bangladeshae Criccetii Probae (Anglice: Test Cricket) status concessus est quod ei permisit ut cum aliis probae nationibus luderet. Aliquando Bangladesha Australiam, Novam Zelandiam, Taprobanen, et Pacistaniam vicit; maximi ponderis fuit cum Bangladesha Turmam Criccetiam Indicam et Turmam Criccetiam Africae Australis anni 2007 Cantharo Mundano Criccetii vicit. Quoque Antillas anni 2007 Cantharo Mundano Concilii Criccetii Internationalis vicit. Alii ludi athletici populares alsulegia pratensis, teniludium, ludus pilae pennatae, manufollium, ludus follis transvolantis, scacci, ludi carromici et cabaddium, nationalis ludus athleticus Bangladeshae, sunt. Societas Moderatoria Ludorum Athleticorum Bangladeshae 29 dissimiles athleticas foederationes dirigit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bangladesham spectant.


stipula Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!