Baldur's Gate

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Baldur's Gate
latine Porta Balduris
Auctores BioWare
Editores Black Isle Studios, Inteplay
Designatores Raymundus Muzyka (director)
Seria Baldur's Gate
Motorium Infinity Engine
Divulgationes 1998
Genera Ludus partem agentis computatralis
Modi Lusores singulares, Lusores plurales
Systemata operativa Microsoft Windows, Macintosh
Media 5 disca compacta
Postulationes Systematis 166 MHz Processoris centralis, 16 MB RAM, 2 MB chartae graphicae RAM, 4X celeritas disci compacti, DirectX 5.0, 300 MB capacitatis liberi disci duri, Windows 95
Gubernacula Claviatura, mus


Baldur's Gate ludus partem agentis computatralis, cuius auctor BioWare est et quem anno 1998 Interplay Entertainment divulgavit, in mundo imaginationis epicae est. Primus ludus seriae Baldur's Gate tres partes alteras incitans erat. Paulo post additio Fabulae Orae Gladii (1999) divulgata est, deinde Baldur's Gate II: Umbrae Amnienses (2000), post additio Thronus Bhaalis (2001). Anno 2002 editio discae tres Baldur’s Gate : Exemplum Fabulae exemplum ludi et additionem includens divulgatum est. Sega editionem Dreamcastis creare volebat, sed desinata est. Divulgatio novissima est collectio horum ludorum: Baldur’s Gate, Baldur's Gate: Fabulae Orae Gladii, Baldur's Gate II: Umbrae Amnenses, Baldur's Gate II: Thronus Bhaalis in disca versatilia digitalia (DVD). Fabula est vita personae lusae, qui adolescit post calamitosa Perturbationum Tempora. Incrementum personae dialogis et pugnis ludi interest, qui personam praemio ex discrimentibus moralibus suis afficit, ludo initio haec verba Fridericis Nietzschis afferente:

Monstra pugnans caveat, ne monstrum fiat… te abyssum aspicentem abyssus aspicit…
Friderici Nietzcheis Ultra Bonum Malumque


Generalia[recensere | fontem recensere]

Quomodo luditur[recensere | fontem recensere]

Ludus regulis regiorum oblitorum et editione 2 Aplificatorum Ludus Catacumbarum et Catoblebarum utitur. Nonnulli mutationes regularum ludo tempus reale faciunt. Quaeque persona semper agit, cum intermissio fieri posit. Intermissiones automaticae ludum sequentiarum creat. Est divisa in capita septem interrumpta ab interludiis non inopibus verborum. In quidque caput mundum explorare potest. Sed in quaedam loca posterior in fabula iter facere potest. Initio lusori persona infirma parvaque est, non arma, non comitati sunt. Duriores armaturas armaque aceriora et carmina potentiora lusores reperire possunt. Quinque comitati heroi possunt. Res experientiae mandata exsequiens aut monstra vincens accepiunt. Quare facultates herois et comitatorum amplificatur.

Tabula[recensere | fontem recensere]

Litus occidentem Faerûnis spectans, apud Mare Gladiorum, est locus varius, cuius montes, silvae, limi, paludes, aequores, urbes, oppida, ruinae. Istud Litus Gladii, tabulam eius casus epicus, et boni et mali petunt. Finis est ausralis Summus Nubium, orientem spectans Silva Acrum Dentum, occidentem spectans Mare Gladiorum, septentrionalis Porta Balduris Gate (urbs regionis maxima et opulentissima). Personae rus, oppida, carceres, cuniculos, silvas, ruinae arcum, Portam Balduris urbem explorant. Fabula est de investigatione coniurationis et obstando secreto consilio factionum, ut Zhentarim, Magos Rubros Thayenses, Thronum Ferreum, Pugnum Ardentem, Frigus, Ateri Ungues, Psalteriores, et de maioribus et historia personae cognoscendo.

Personae[recensere | fontem recensere]

Nomen Genus Munus(-/era) Animus Vox
Cadderly Homo Sacerdos Deneiris Medius Bonus Hamilton Camp
Drizzt Do'Urden Drow Salutarius Permixtus Bonus Godfridus Bennett
Dux Belt Homo Pugnator Permixtus Medius Brianus George
Dux Eltan Homo Pugnator Legalis Medius Franciscus Welker
Elminster Homo Magus Permixtus Bonus Franciscus Welker
Entar Scutargentus Homo Pugnator Legalis Bonus ?
Kelddath Ormlyr Homo Sacerdos Lathandris Medius Bonus ?
Liia Iannath Homo Maga Legalis Bona Guinevera Hale
Tethoril Homo Sacerdos Mystrae Legalis Bonus Hamilton Camp
Thalantyr Homo Coniurator Medius Bonus Earl Boen
Ulraunt Homo Magus Legalis Medius ?
Volothamp Homo Bardus Medius Bonus Robertus Paulsen
Biff Vicarius Homo Pugnator Inanimus ?

Fabula[recensere | fontem recensere]

Cave: Vicipaedia machinationem monstrat

Persona ludienda cum amica Imoen a pueritia adolevit. Magus Gorion tutor et custos eorum erat. Orbi Cerecastelli, quod bibliotheca fuerat et nunc munimentum in finibus Litoris Gladiorum ruralis. Cerecastellum australe urbe Porta Balduris est. Tamen res obscurae Litore Gladiorum gerruntur, ut hae: ferrum fere non iam creant, metallum cratum saepe rumpit, praedones ferrum venantes in rure versant. Obscurissimi Cerecastelli miles sunt, quorum animi personam ludiendam necare sunt. Corion sciens sed non personae ludiendae dicens Cerescastellum relinqui et tectum tutum peti decernit. Figura armata impetum facit et Gorionem interficit, qui personam ludiendam tradere negat. Nocte persona fugit et mox Imoenem incidit. Qua clam secuta est, postquam notam itineris Gorionis legit, et, cum Gorionem mortuum vidisset, in comitatu persevat.

Vectigalia Cerecastelli maioris pretii sunt, Porta Balduris inaccolis clausa est, cum praedones timeant. Heros causam ferri rumpentis in cuniculo Nashkelis quarit, quare coniurationem cognoscit. Ibi Koboldes ferrum polluerunt et notae rationem praedonum habet. Deinde in castris praedonum praedones grex militum Throni Ferrei videtur. Qui ferrum modo ad milites suos deduciens Litore Gladiorum potiri vult. Ferrum in uno cunicolo in silva Pallisilva conferrunt. Horreo ferri disturbante Porta Balduris portas retro aperit, quare heros Thronum Ferreum petere potest.

Portae Balduris militia Pugni Ardentis Thronum Ferreum investigare orat, sed nulla argumenta indicia quaeri potest. Persona ludienda Cerecastellum redit ad conventum ducum Throni Ferei explorandum. Ibi nonnulla mutaverunt et heros se duces Throni Ferrei interferisse accusatur, quare unicam fugam per catacumbas sub monasterio petit. Portae Balduris reventa persona se praefectum Pugni Ardentis caedisse accusatur atque ea abdienda est. Ita heros et comites consilia figurae armatae detegunt, cuius nomen Sarevok est. Ille petitus verum dicit se semifratrem herois esse et patrem amborum mortuum deum caedis Bhaalem. Progenies Bhaalis tempus praeteritum et futurum ad incertum revocat. Consilia Sarevokis sinisteriora sunt, cum Thronus Fereus modo frons verorum consiliorum. Auctoritate rei publicae et materiarum Sarevok bellum sacrificii inter Portam Balduris et australe Regnum Amniense, parat. Quare talis caedes fiat, ut ille Dominus Caedis novus fit. Postremo Sarevokem fratrem pervincis et maculam suam ad Bhaalem missis.

Finis Machinationis

Honores Electi[recensere | fontem recensere]

  • Fabricator: Raymundus Muzyka
  • Colegae Fabricatoris: Raymundus Muzyka et Gregorius Zeschuk
  • Designator Principalis: Iacobus Ohlen
  • Designatores: Robertus Bartel, Ross Gardner, Scott Greig, Matthaeus Horvath, Lucas Kristianson, Raymundus Muzyka, Iacobus Ohlen
  • Programator Principalis: Scott Greig
  • Imaginum/3D Programmatores: Aegidius Beauparlant
  • Musicae/Sonitus Programmatores: Ioannes Winski
  • Scribere/Colloquia/Fabula: Robertus Bartel, Matthaeus Horvath, Lucas Kristianson, Iacobus Ohlen

Vitam RPG reddere[recensere | fontem recensere]

Longe RPG computatrales mortui constiuti sunt, cum ludus Baldur’s Gate divulgatus est. Cum Final Fantasy VII (PSX, 1997) succesum fuerit, annos 1990 finem partem agentis ludorum putant et ludi grati, ut Final Fantasy IV et Ultima VII, et Betrayal at Krondor, cycnum olorem in extremo aestimant Divulgatione ludi Baldur’s Gate BioWare sententiam mutavit. Paulo post Verant Interactive ludum pluralem EverQuest divulgavit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]