Vasa (monasterium)

E Vicipaedia
(Redirectum de Avasatha)
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagoda Argentea in Phnom Penh.

Vāsa (verbum Palicum, devanagari वास, scilicet 'habitatio, praecipue monachorum'), etiam per mutuationem linguisticam Thai วัด wat, Laotice ວດັ vat et Khmer វត្ត [vɔət], est appellatio usitatissima monasteriorum religionis Buddhisticae in Cambosia, Laotia et Thailandia.

In lingua Thai idem verbum ad templa omnis religionis denotanda usurpatur, exceptis meschitis. Ergo, wat cheen Sinicum templum (seu Buddhisticum seu Taoisticum), wat khaek Hinduisticum templum et wat krit sive wat fa-hrang Christiana ecclesia esset.