Aulus Postumius Tubertus

E Vicipaedia

Aulus Postumius Tubertus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Aulus filiam habuit, quae Tito Quinctio Poeno Cincinnato, consuli annorum 431 et 428 nupsit, et filium, quem - incredibile dictu - supplicio affici iussit (vide infra).

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Postumius anno 434 a.C.n. magister equitum dictatoris Mamerci Aemilii Mamercini erat[1] Anno 431 ipse dictator a Tito Quinctio Poeno Cincinnato consule nominatus est. Nam eo anno Aequi et Volsci Romani aggressi sunt et consules de principatu inter se iurgabant. Itaque senatui placuit dictatorem nominare. Dilectus tum habitus est. Cum Iulius consul in urbe maneret, ut eam custodiret, Quinctius collega Postumium in Aequos et Volscos sequebatur. Iis ducibus milites Romani hostes vicerunt[2]. Livius dubitavit, an dictator re vera "filium, quod occasione bene pugnandi captus iniussu decesserit praesidio, victorem securi"[3] necavisset.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 23
  2. Titus Livius, ab urbe condita, IV 26-28
  3. op. cit. IV 29,5