Aulus Larcius Priscus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aulus Larcius Priscus (natus saeculo 1, mortuus saeculo 2) senator Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Larcius decemvir stlitibus iudicandis et quaestor proconsulis Asiae fuit[1]. Anno 97 legatus Legionis IV Scythicae in Syria erat, cum imperator Nerva veritus, ne Marcus Cornelius Nigrinus Curatius Maternus legatus provinciae purpuram sumpturum, eum Romam revocavisset. Itaque Larcius brevi tempore legatus Syriam administravit. Postea tribunus plebis et praetor erat, praefectus frumenti dandi, legatus Legionis III Augustae in Africa. Denique proconsul provinciae Galliae Narbonensis erat et anno 110 consul suffectus nominatus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. AE 1908, 237
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 5, c. 1147