Aula Regia (abbatia)

Latinitas bona
E Vicipaedia
Abbatia Aula Regia

Aula Regia (Bohemice Zbraslavský klášter) fuit abbatia Ordinis Cisterciensis in Aula Regia (Bohemice Zbraslav) prope Pragam in Bohemia, apud ripam Multaviae, qua Misa fluvium (Bohemice Berounka) illi iungebatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Madonna Aulae Regiae, praeclara pictura saeculi 14 ex hoc monasterio

Monasterium conditum est anno 1292 a rege Bohemiae Venceslao II, qui fortasse necem Zavisii de Falkenstein expiare voluit. Primi monachi venerunt ex monasterio Sedlecensi in Bohemia. Altero post coronationem die, 20 Maii 1297, rex basilicae Beatae Virginis fundamenta iecit.[1] Anno 1305 sepultus est in monasterii ecclesia Beatae Virginis fundator Venceslaus II. Post mortem eius abbates Otto et maxime Petrus Zittaviensis scripserunt Chronicon Aulae Regiae. Elisabetha, regina Bohemiae et benefactrix huius monasterii (filia Venceslai II, uxor Ioannis regis et mater imperatoris Caroli IV), transtulit anno 1326 in Aulam Regiam corpus fratris sui regis Venceslai III, anno 1306 Olomucii necati. Item Elisabetha sepulta est in Aula Regia anno 1330.

Rex Venceslaus IV, qui anno 1419 mortuus est, habebat sepulcrum suum in Aula Regia, sed tantum quinque anni, anno 1424 traslatus est in ecclesiam cathedralem sancti Viti Pragensem, quia anno 1420 destruxerunt abbatiam Aulae Regiae Hussitae.

Anno 1785 abbatia sublata est ab imperatore et rege Iosepho II.

Aedificium[recensere | fontem recensere]

De statu monasterii prae destructione Hussitica anni 1420 papa Pius II scripsit: "Nullum ego regnum aetate nostra tota Europa tam frequentibus, tam augustis, tam ornatis templis dotatum fuisse quam Bohemicum reor. Templa in caelum erecta longitudine atque amplitudine mirabili fornicibus tegebantur lapideis. Altara in sublimi posita auro et argento, quo sanctorum reliqiuae tegebantur, onusta, sacerdotum vestes margaritis tectae, ornatus omnis dives, pretiosissima supellex, fenestrae altae atque amplissimae conspicuo vitro et admirabili opere lucem praebebant. Necque haec tantum in oppidis atque urbibus, sed in villis quoque admirari licebat. Fuit inter caetera monasterium Aulae Regiae apud ripam Multaviae, qua Misa fluvium illi iungitur, situm, in quo regum corpora condebantur, singularis excellentiae , nam praeter aedem magni et memorabilis operis amplum dormitorium ceterasque monachorum officinas magnifice constructas quadrata porticus fuit, quae non parvum conclusit hortum, ambitum vocavere. In huis lateribus vetus novumque testamentum ab initio Genesis usque ad Apocalypsim Johannis litteris maiusculis in tabulis scriptum continebatur notis, quo altius irent, paulatim crescentibus, ita ut a summo usque deorsum facilis lectio praeberetur. Sed hoc decus post Venceslai mortem Hussitarum rabies delevit."[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Aulam Regiam spectant (Zámek Zbraslav, Zbraslav Castle (Prague)).