Augustus Divutius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Augustus Divutius sive vulgo Augustus Van Dievoet, natus Bruxellis die 3 Maii 1803 et ibidem vita functus die 31 Octobris 1865, erat iurisconsultus, advocatus in Suprema Curia Belgicae, iudex et scriptor latinus natione Belga.

Pater est Iulii Divutii (Van Dievoet), qui fuit etiam advocatus in Suprema Curia Belgicae, qui maritatus erat cum Margarita Anspach (1852-1934), filia Iulii Anspach, burgimagistro urbis Bruxellarum.

Post studia humanitatis in Collegio Imperiali Bruxellarum, ubi honoratus est secundo pretio poeseos latinae anno 1813, Augustus Divutius didicit ius in Universitate publica Lovaniensi e qua adeptus est inter doctores anno die 24 mensis Maii 1827.

Ius iurandum advocati fecit die 7 mensis Aprilis 1827. Fuit etiam iudex in tribunali primae instantiae.

Post viginti unum annos ut advocatus in Curia Revocationum, factus est a decreto regio dato die 3 mensis Augusti 1848 advocatus in Suprema Curia Cassationis.

Augustus Divutius praecipue notus est ut historicus rerum iuridicarum. Fuit discipulus Ioannis-Iosephi Raepsaet, Ioannis-Michaelis Birnbaum et Saviniaci.

Thesis eius erat De origine diversarum consuetudinum localium Regni nostri, Lovanii, 1827, plures editiones habuit sermone francogallico.