Attica (regio Graeciae)
| Vexillum | Tabula geographica |
|---|---|
| Nomen Latinum: | Attica |
| Nomen Graecum: | Περιφέρεια Αττικής |
| Indicia fundamentalia | |
| Civitas: | Graecia |
| Sedes administrativa: | Athenae |
| Gubernator regionalis: | Ioannes Sguros (PASOK) |
| Area: | 3808 km² |
| Numerus incolarum: | 3761810 (tempus 2001) |
| Spissitudo incolarum: | 988 incolae per km² |
| Unitates regionales: | Athenae Mediae, Athenae Septentrionales, Athenae Occidentales, Athenae Meridianae, Piraeus, Attica Orientalis, Attica Occidentalis, Insulae |
| Pagina interretialis: | [1] |
| Res politicae | |
- Vide etiam: Attica (regio historica).
Attica regio (Graece Περιφέρεια Αττικής) est regio incolis frequentissima Graeciae, quae usque ad annum 2010 simul et fuit praefectura sive nomus, cuius caput est Athenae. In regio antiquitatis homonyma sita est.
Attica ab occidente Peloponneso regioni finitima est, a septentrione Graeciae Mediae. Insula regionis maxime meridiana, Antikythera, a Creta insula circiter 30 chiliometra in boreo-occidentalem versus sita est. Loci magni momenti sunt portus Piraeus prope Athenas et Marathon a boreo-oriente.
Index |
[recensere] Administratio
Regio Attica est una e tredecim regionibus (περιφέρεια) Graeciae. Regio in octo "Unitates regionales" (Περιφερειακή Ενότητα) divisa est, quae - quamvis vi politica carentes - territora pristinorum nomorum obtinent et certum numerum legatorum in consilium regionale demittunt: