Athenae Occidentales (unitas regionalis)
Vide etiam paginam discretivam: Athenae (discretiva)
Athenae Occidentales (Graece: Περιφερειακή ενότητα Δυτικής Αττικής) est unitas regionalis Graeciae, una ex octo unitatibus regionalibus regionis Atticae. Unitas regionalis partem urbis Athenarum meridianam amplectitur.
Unitati sunt 473 179 incolae[1] et 13 sedes in consilio regionali.
Reformatione administrativa anno 2011 (vide: Libellus Callicratis) unitas regionalis Athenarum Meridianarum e pristina nomarchia Athenarum, quae fuit una e quattuor nomarchiis Atticae, formata est. In octo demos - partim pristinis demis coniunctis - divisa est.[2]
Index suppositus demos (cum numeris sicut et in tabula inveniuntur), quales anno 2011 coagmentatione exstant, et antea demos, e quibus exstiterunt, refert.
| Demus hodiernus (+ numerus in tabula) | Antea demi | Sedes |
|---|---|---|
| Sancta Barbara (Αγία Βαρβάρα) (2) | Sancta Barbara (Αγία Βαρβάρα) | Sancta Barbara |
| Sancti Anargyri-Camaterum (Άγιοι Ανάργυροι-Καματερό) (5) | Sancti Anargyri (Άγιοι Ανάργυροι) | Sancti Anargyri |
| Camaterum (Καματερό) | ||
| Aegaleos (Αιγάλεω) (6) | Aegaleos (Αιγάλεω) | Aegaleos |
| Chaidarium (Χαϊδάρι) (34) | Chaidarium (Χαϊδάρι) | Chaidarium |
| Ilium (Ίλιο) (18) | Ilium (Ίλιο) | Ilium (olim: Nova Liosia) |
| Peristerium (Περιστέρι) (30) | Peristerium (Περιστέρι) | Peristerium |
| Petropolis (Πετρούπολη) (31) | Petropolis (Πετρούπολη) | Petropolis |
[recensere] Vide etiam
[recensere] Notae
- ↑ Census anni 2001, fons: Gentilicium officium statisticum Graeciae (ΕΣΥΕ), (PDF 875 KB)
- ↑ Lex, qua reformatio administrativa Callicratis constituta est