Athenae Meridianae (unitas regionalis)
Vide etiam paginam discretivam: Athenae (discretiva)
Athenae Meridianae (Graece: Περιφερειακή ενότητα Νοτίου Τομέα Αθηνών) est unitas regionalis Graeciae, una ex octo unitatibus regionalibus regionis Atticae. Unitas regionalis partem urbis Athenarum meridianam amplectitur.
Unitati sunt 519 997 incolae[1] et 14 sedes in consilio regionali.
Reformatione administrativa anno 2011 (vide: Libellus Callicratis) unitas regionalis Athenarum Meridianarum e pristina nomarchia Athenarum, quae fuit una e quattuor nomarchiis Atticae, formata est. In octo demos - partim pristinis demis coniunctis - divisa est.[2]
Index suppositus demos (cum numeris sicut et in tabula inveniuntur), quales anno 2011 coagmentatione exstant, et antea demos, e quibus exstiterunt, refert.
| Demus hodiernus (+ numerus in tabula) | Antea demi | Sedes |
|---|---|---|
| Sanctus Demetrius (Άγιος Δημήτριος) (4) | Sanctus Demetrius (Άγιος Δημήτριος) | Sanctus Demetrius |
| Halimus (Άλιμος) (7) | Halimus (Άλιμος) | Halimus |
| Glyphas (Γλυφάδα) (12) | Glyphas (Γλυφάδα) | Glyphas |
| Philothea-Argyropolis (Ελληνικό-Αργυρούπολη) (14) | Hellenicum (Ελληνικό) | Argyropolis |
| Argyropolis (demus) (Αργυρούπολη) | ||
| Callithea (Καλλιθέα) (20) | Callithea (Καλλιθέα) | Callithea |
| Moschatum-Taurus (Μοσχάτο-Ταύρος) (24) | Moschatum (Μοσχάτο) | Moschatum |
| Taurus (Ταύρος) | ||
| Nova Smyrna (Νέα Σμύρνη) (26) | Nova Smyrna (Νέα Σμύρνη)|Nova Smyrna | |
| Vetus Phalerum (Παλαιό Φάληρο) (27) | Vetus Phalerum (Παλαιό Φάληρο) | Vetus Phalerum |
Vide etiam [recensere]
Notae [recensere]
- ↑ Census anni 2001, fons: Gentilicium officium statisticum Graeciae (ΕΣΥΕ), (PDF 875 KB)
- ↑ Lex, qua reformatio administrativa Callicratis constituta est