Athanasius Alexandrinus

E Vicipaedia
(Redirectum de Athanasius Magnus)
Sanctus Athanasius Alexandrinus

Patriarcha Alexandrinus, Doctor Ecclesiae Catholicae
Natus circa 293
Mortuus 2 Maii 373
Attributa episcopus manu libro, episcopus super haereticum stat
Index Sanctorum

Sanctus Athanasius Alexandrinus (natus circiter anno 296– obiit die 2 Maii 373), pater Ecclesiae, doctor Ecclesiae, et patriarcha Alexandriae, adversum Arii haeresim pugnavit, et e sede Alexandrina quinquies depulsus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Athanasius Alexandriae in Aegypto natus est circiter annum ducentesimum nonagesimum quintum. Diaconi loco, anno trecentesimo vicesimo quinto, in Concilio Nicaeno, quod, Christi divinitate asseverata, Arianam damnavit doctrinam, Alexandro Episcopo adfuit, cui, anno trecentesimo duodetricesimo, ipse sucessit in Alexandrina sede, quam quadraginta annos gubernavit. Arianam doctrinam, quae, vacuefacta redemptione eiusque in homines efficacia, Christum negabat verum esse Filium Dei, ardenter oppugnavit. Quare vexatus et quinquies exsilio mulctatus, sese recepit in deserta loca, ubi cum sancto Antonio abbate, cuius vitam postea scripturus erat, aliquamdiu vixit. Res perpessus adversas, veram fidem tandem triumphare vidit: Christum verum Deum esse verumque hominem. Mortuus est anno trecentesimo septuagesimo tertio.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!