Asterias rubens

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Asterias rubens
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Echinodermata
Classis: Asteroidea
Ordo: Forcipulatida
Familia: Asteriidae
Genus: Asterias
Species: Asterias rubens
Binomen
Asterias rubens
Linnaeus, 1758[1]

Asterias rubens (Anglice common starfish, common sea star) est frequentissimum familiarissimumque in Oceano Atlantico boreorientali asteroideum. Ei sunt quinque membra et usitate 10–30 cm in diametro crescit, sed maiora specimina usque ad 52 cm nota sunt. Id colore plerumque est aurantium vel fuscum et aliquando violaceum; specimina autem ex aquis profundis capta sunt pallescentia. Haec species in substratis saxosis et glareosis habitat.

Colores inter singulos magnopere variantur. Usitatissimi sunt aurantius, ruber, et flavus, sed nonnulla animalia sunt alba, caerulea, purpurea, vel viride.

Ornatus[recensere | fontem recensere]

Specimina siccata et conservata in nonnullis domibus inveniuntur. Hoc asteroideum est monumentum omnino per litora Californiae, Floridae, Sinarum, et variarum insularum populo gratum. Exteriores huius animalis partes, echinoideorum et clypeasteroidorum similes, facile conservari possunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Asterias rubens, MarBEF Data System

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De genere apud situm glaucus.org.uk (British Marine Life Society)
  • De specie apud situm marlin.ac.uk
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Asteriadem rubentem spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Asteriadem rubentem apud Vicispecies.


Echinodermata Haec stipula ad Echinodermatum spectat. Amplifica, si potes!