Astarte

Latinitas bona
E Vicipaedia
Domina Tutugensis, (iuxta Tutugi [Galera] Hispaniae in necropoli Iberica reperta: sculptura Phoenicia saec. VII a.C.n. (Museum Archaeologicum Nationale Matriti no. 33438

Astarte (nomen Graecoromanum, litteris Graecis Ἀστάρτη; Phoenicice ʿštrt) est dea amoris et fertilitatis in religione Phoenicia.

Deae imago[recensere | fontem recensere]

Ad deas Inanna Sumeriam, Ištar Accadicam, etiam facultatibus multis ad Graecam Aphroditen et Romanam Venerem respondet.

Ištar Babylonica cultum Astartes utique movit. Putata est uxor dei cuiusdam iuvenis martialis (Baal, Marduk) inde et Astarte ipsa cum rebus bellicosis venatoriisque iuncta est. Graeci autem eam Aphroditi similem esse credentes omnia haec cum cultibus Adonidis conexuerunt. Cultus maxime Aphacae in Syria colebatur. Nonnulli similitudinem cum Hathor Aegyptiaca sublineant. Baal deus, qui communia cum Astarta habet, equum affert, cum traditiones fecunditatis columbam addant. Astrum Veneris Astarti sanctum e ligaminibus vetustis Babylonicis de Ištar veniunt. In quasi omnibus terris circa mare Mediterraneum Astarte culta est.

Ciceronis descriptio[recensere | fontem recensere]

Cicero in libro de natura deorum Astarte quartam Venerem appellat:

Venus prima Caelo et Die nata, cuius Eli delubrum vidimus; altera spuma procreata, ex qua et Mercurio Cupidinem secundum natum accepimus; tertia Iove nata et Diona, quae nupsit Volcano, sed ex ea et Marte natus Anteros dicitur; quarta Syria Cyproque concepta, quae Astarte vocatur, quam Adonidi nupsisse proditum est.[1]

Astarte etiam in Bibliorum libro I Regum (III Regum Vulgatae) apparet:

sed colebat Salomon Astharthen deam Sidoniorum et Moloch idolum Ammanitarum[2]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Richard J. Clifford, "Phoenician Religion" in Bulletin of the American Schools of Oriental Research no. 279 (1990) pp. 55-64 JSTOR
  • Miroslav Marcovich, "From Ishtar to Aphrodite" in Journal of Aesthetic Education vol. 30 (1996) pp. 43-59 JSTOR

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!