Latinitas nondum censa

Asovia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Asoviae

Asovia[1], etiam Assovium[1], Asoph[2], Tanais [3] et vulgo Azov (Russice: Азов) vocatur, urbs est in regione Rostoviensi Russiae, portus ad flumen Tanaim. Circiter 83 milia incolarum habet (anno 2010).

Historia[recensere | fontem recensere]

Asovia historiam longam habet. Prope locum, nunc ab hac urbe occupatum, circa ab saeculo tertio a.C.n. ad saeculum tertium exsistebat Graecorum colonia nomine Tanais, quam Gothi deleverunt. Saeculis decimo undecimoque Asovia oppidum Rutheniae erat. Anno 1067 a gente nomadica vocabulo Cumani seu Polovci occupata est (et ab illis Azak vocata), ab saeculo tredecimo fuit urbs Ordae Aureae. (Praeterea, urbs vocabulo Tana, sedes commerciae, prope Asoviam nostri temporis in ripa sinistra fluminis Tanais saeculis tredecimoquindecimo exsistebat.) Turcia (Imperium Ottomanicum) anno 1471 urbem Asoviam cepit et arx fecit. Quae arx annis 1637 - 1642 a cosacis Tanaicis (Donicis) occupabatur. Anno 1696 Asovia oppugnata fuit a copiis Petri I, Russiae tzaris, sed anno 1711 denuo Turciae reducta est. Anno 1774 Asovia adiuncta est ad Russiam, victoriae imperii ellius in bello gratia, et annis 17751782 erat metropolis gubernii Asoviensis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books)
  2. S. de Herberstein, Rerum Moscoviticarum Commentarii
  3. I. Hofmannus, Lexicon Universale, tomus II., p. 413

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Asoviam spectant.