Asiago (caseus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Caseus Asiago pressato

Asiago est nomen varietatis casei montani olim ovilli, temporibus nostris bubuli, in Italia inventae et hodie in provinciis Vicetia et Tridento (partibusque Patavii et Tarvisii) confectae. Caseus admodum durus sub nomine Asiago d'allevo venundatus est et usque in duos annos conservatur; hodie autem caseum recentem, sub nomine Asiago pressato venditum et viginti dies nec plures conservandum, permulti accipiunt. Casei Asiago formam disci vel rotae habent, diametro circiter 35 cm, largitudine vel 12 cm, pondere inter 10 et 15 kg.

Hodie caseus semidurus in civitate Visconsinia a societate Belgioioso Cheese confectus, quinque menses reservatus, sub eodem nomine Asiago in Civitatibus Foederatis venundatur.

Appellatio Originis Protecta[recensere | fontem recensere]

Caseus sub hoc nomine in civitatibus Europaeis venundatus debet in regione delimitata et in modis definitis fieri; ab anno 1996 appellationem in Europa protectam habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!