Arx Carlsteinensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Arx Regia Carlsteinensis
Imago imperatoris Caroli IV, fundatoris Carlsteinae, cum uxore eius Anna Svidnicense in Capella sanctae Catharinae Carlsteinensis

Arx Regia Carlsteinensis,[1] Carlsteina[1] sive Carlstein[2] (Bohemice Karlštejn, Theodisce Karlstein), est arx medii aevi in Bohemia (Cechia) sita.

Historia[recensere | fontem recensere]

Die 10 Iunii 1348 posuit Pragensis archiepiscopus Arnestus fundamentum sive primarium lapidem arcis Carlsteinensis.

Mense Februarii anni 1365 consecravit Pragensis archiepiscopus Ioannes Ocellus in magna turri Capellam sanctae Crucis, cuius parietes imperator Carolus IV auro puro et gemmis preciosis circumdedit, ornavit picturis multum preciosis et decoravit illam reliquiis sanctorum, quia in eadem conservabat insignia imperialia et tocius regni sui thesaurum.[2]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Arx habet duae magnae turres. Turris minor Turris Mariana appellatur, altissima turris simplice Turris Magna nominatur. In Magna turri capella sanctae Crucis est, ubi multae praeclarae imagines sanctorum sunt a Magistro Theodorico pictae. In Mariana turri ecclesia B. Virginis Assumptae et capella sanctae Catharinae est. In arce Palatium imperiale est. Infimum arcis locum occupat fons, ob suam profunditatem memoratu dignus, quia circa 80 metra profunda est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Bohuslaus Balbinus: Miscellanea Historica Regni Bohemiae, Pragae 1681. In: Jiří Fajt: Magister Theodoricus, dvorní malíř císaře Karla IV., Pragae 1997, p. 73.
  2. 2.0 2.1 Benessius Krabice de Weitmile: Cronica ecclesiae Pragensis. Saeculo 14 scripta.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Arcem Carlsteinensem spectant.