Ars mechanica

E Vicipaedia

Ingeniarii excogitant fabricantque motra et ergasteria electrica...
...structuras et vehicula omnium magnitudinum...

Ars mechanica vel machinalis est ars ingeniaria quae scientiae physicae principia adhibet ad systemata mechanica excogitanda, fabricanda, gubernanda, et sustinenda. Ars mechanica inter amplissimas disciplinarum ingeniariarum putatur. Qui artem mechanicam agit dicitur ingeniarius mechanicus seu machinator.

Haec ars certas notionum principalium scientias requirit, sicut mechanicam, cinematicam, thermodynamicam, et energiam. Ingeniarii mechanici his notionibus principalibus utuntur, et quoque aliis scientiis disciplinarum, ut excogitent et analyzent aeroplana, systemata calefacendi frigerandique, navigia, fabrica, instrumenta machinariaque industrialia, automata, instrumenta medica, et alia similia.