Ars dictaminis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ars dictaminis fuit mediaevalis artis compositionis in prosa descriptio, et disertius scripturae epistolarum, tunc dictamina appellatarum. Haec notio cum arte dictandi penitus coniungitur, quae de compositione instrumentorum praeter epistolas tractabat. Homines crediderunt se has scripturas Latine componere debere, secundum exemplaria bene expolita. Ars compositionis ergo genus videbatur artis rhetoricae.

Poposcit ars dictaminis in epistolis commercii quendam formulam nominis (e.g., "Optime magister"), salutationem ("Bene salutem tibi do"), notificationem ("Ut scias"), expositionem ("lanam in navem impositam esse"), dispositionem ("et pecuniam desidero"), et valedictionem ("Dominus sit tecum"). Clerici scribaeque epistolas secundum eas regulas scribere solebant.

Inter homines magni momenti in evolutione epistolarum Latine scriptarum et instrumentorum compositorum sunt Albericus Cassinensis, Adalbertus Samaritanus eius criticus (Praecepta Dictaminum, circa 1120), et Laurentius Aquilegianus.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Camargo, Martin. 1991. Ars dictaminis, ars dictandi. Typologie des sources du Moyen Âge occidental, 60. Turnhout: Brepols.
  • Camargo, Martin. 1992. Ars dictandi, dictaminis. In Historisches Wörterbuch der Rhetorik 1:1040–1046. Tubingae.
  • Luehring, Janet, et Richard Utz. 1996. Letter Writing in the Late Middle Ages: An Introductory Bibliography of Critical Studies. In The Late Medieval Epistle, ed. Carol Poster et Richard Utz, 191–221. Evanston Ilinoiesiae: Northwestern University Press.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]