Arnoldus Diestel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Arnoldus Diestel anno 1905

Arnoldus (Theos. Arnold) Diestel (natus 2 Martii 1857 Vallis Paradisi, Chilia, mortuus 3 Ianuarii 1924 Hamburgi) iurisprudens et vir publicus Hamburgensis erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Arnoldi pater mercator ac legatus Hannoverae in Chiliam erat. Anno 1858 cum patre Hamburgum rediit et scholam ibi frequentabat. Testimonium maturitatis accepit et deinde Friburgi et Berolini iurisprudentiae studebat. Ab anno 1882 in administratione Hamburgi laboravit. Anno 1895 secretarius senatus, anno 1899 syndicus factus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

21 Martii 1908 senator Aerarii Publici electus est. Quod officium et post eversionem rerum anni 1918 cepit et 14 Februarii 1920 primus civium magister Hamburgi electus est. Hoc magistratu fungens anno 1924 mortuus est.