Armandus Emmanuel Plessaeus de Richelieu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Armandus Emmanuel Plessaeus de Richelieu

Armandus Emmanuel Plessaeus de Richelieu (natus 25 Septembris 1766 Lutetiae, mortuus 17 Maii 1822 eodem loco) vir publicus ac miles Francicus erat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Post itinera per Europam Richelieu anno 1790 ad exercitum Russicum accessit et insequentibus annis pro Russia in bellis diversis pugnavit. Anno 1791 post mortem patris dux de Richelieu factus est. Anno 1805 legatus imperatoris Russiae Crimaeae aliorum regionum nominatus est. Postquam Napoleo I imperator victus est, Richelieu anno 1814 in patriam revertebat atque cum rege Ludovico XVIII e Francia fugit ab imperatore Napoleone, qui brevi tempore anno 1815 ex exilio venerat. Regno iterum restituto Richelieu die 24 Septembris 1815 successor Caroli Mauritii de Talleyrand administer rerum exterarum et primus minister Franciae nominatus est. Hunc magistratum ad 29 Decembris 1818 duxit. Eo tempore ad ad augendam potentiam Franciae multa effecit, inter alia et Convento Aquisgrani interfuit, quo Francia exercitu occupationis liberata est. Propter legem suffragii ab eo propositum, sed a ministris collegis repudiatum se a magistratu abdicavit. Die 21 Februarii 1821 iterum praeses consilii ministrorum factus iam 12 Decembris eiusdem anni se recepit. Anno insequente mortuus est. Ab anno 1816 sodalis Academiae Francicae erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]