Arista

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Spicula generis Elymi vel Leymi aristas ostendit.

In arte herbaria (botanica), arista est accessio sicut pilus vel saeta in structura maiore, vel inter asteraceas, rigidum pappi elementum sicut acus.

Spicula Hordei vulgaris aristas ostendit.

Aristae sunt usitatae inter multas poaceas, ubi ab lemmatibus flosculorum extendunt. Eae saepe hirsutiem vel alium distinguibile indumentum plantarum spiculas et similes structuras forma caudarum vulpium habentium constituunt. Poaceae tales spiculas habentes includunt Alopecurum, Bromum madritensem, Hordeum jubatum, et nonnullas Setarias.

Aristae cuiusque flosculi sint longi (nonnullis centimetris) vel breves, rectae vel curvae, singulae vel multiplices. Nonnulla genera, sicut Aristidae, de eorum aristis nominantur. In nonnullis speciebus (exempli gratia, Hordeo vulgare), aristae ad photosynthesin contribuunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bailey, Liberty Hyde, et Ethel Zoe Bailey, editores. 1976. Hortus Third: A Concise Dictionary of Plants Cultivated in the United States and Canada. Rev. ed. Novi Eboraci: Macmillan.
  • Weberling, Focko. 1989. Morphology of Flowers and Inflorescences. Conversus ab R. J. Pankhurst. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-25134-1.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!