Archidioecesis Katovicensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Archidioecesis Katovicensis (Lingua Polonica: Archidiecezja katowicka) ad partem orientalem Silesiae Superioris in Polonia spectat. 7 Novembris 1922 regio circum Katovicum sita Poloniae adiuncta et ab archidioecesi Vratslaviensi separata est. Primum 17 Decembris 1922 administrator apostolicus papae subiectus institutus est, deinde 28 Octobris 1925 litteris papae Pii XI apostolicis „Vixdum Poloniae Unitas“ nominatis dioecesis Katovicensis nova condita est. Episcopus primus erat Augustus Hlond in dioecesi quae ex hoc tempore suffraganea archidioecesi Cracoviensi erat.

25 Martii 1992 ex dioecesi reformatione dioecesium Polonarum archidioecesis facta est. Reformatio dioecesium facta est secundum litteras apostolicas papae Iohanni Pauli IITotus tuus Poloniae populus“ nominatas. Ex quo tempore nova Archidioecesis Katovicensis provincia ecclesiae est, cui dioeceses Glivicensis et Opoliensis suffraganae sunt. Haec provincia Katovicensis ita formata extenditur per totam pristinam Silesiam Superiorem. In archidioecesi 2,6 miliones hominum habitant et archiepiscopus sive Metropolitanus Damianus Zimon (anno 2005) est. Ecclesia capitalis dioecesis est ecclesia cathedralis trium regum Katovici.

Extentio archidioecesis[recensere | fontem recensere]

Illa circula regionalia et oppida circulo libera ad archidioecesim Katovicensem pertinent:

Episcopi et Archiepiscopi usque ab anno 1925[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]