Latinitas bona

Aquae Arnemetiae

E Vicipaedia
(Redirectum de Aquae Armenetiae)
Salire ad: navigationem, quaerere
Aquae Armenetiae e turri Grinlow, ad austrum oppidi

Aquae Arnemetiae sive Bucostenum[1] (Anglice: Buxton) est parva urbs Britannica in Derbiensi Comitatu prope conurbationem Mancunii sita. Incolarum numerus anno 2001 erat 24 112.[2] Urbs in saepto publico Peak District sicut oppidum Badecanwella iacet; flumen Vaga ad orientem partem urbis surgit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Romani qui Aquas Armenetiae vel condiderunt vel tenebant ad appellationem deae Celticae Arnemetiae cognominaverunt. Eo tempore, famam urbis fons salutaris faciebat; etiam hodie piscinae geothermales temperaturam constantem 28 °C habent.

Saeculo duodevicensimo, urbiculam Duces Devoniae amplificaverunt aquarumque deverticulum fecerunt sicut iam apud Aquas Sulis fiebat; compendiis aeneis utebantur e metallis suis. Saeculo undevicensimo, Victoria Regina salutis causa Aquas Arnemetiae aliquando petebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Aquae Arnemetiae" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) pp. 254-255
  • "Buxton" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. Textus)
  • "Buxton" in Tabula Imperii Romani: Britannia septentrionalis (Londinii: Oxford University Press, 1987. ISBN 0197260594) p. 14

Nexus externi[recensere | fontem recensere]