Aqua Virgo
E Vicipaedia
|
Aqua Virgo |
|
|---|---|
Cursus aquae ductús colore rubro pictus Aquae ductus urbis Romae |
|
| Confectum seu sacratum: | 9 Iunii 19 a.C.n. |
| Patronus: | M. Agrippa |
| Terminus: | Castellum regione IX |
Aqua Virgo fuit aquae ductus quo per Romam urbem, et praecipue Campum Martium, aqua dulcis et frigida diffluebat. Aqua Virgo iussu Augusti principis et cura M. Agrippae die 9 Iunii 19 a.C.n. perfecta et ab imperatore Claudio refectus est. Hic aquae ductus, iussu papae Nicolai V restitutus, etiam hodie usitatur sub nomine Acqua Vergine Antica.
Monumentum fontanae eius aquaeductus, quod quondam in aula aedium (cum numero 9? in foro Hispaniae collocatum erat, hodie non iam exstat. Ei inscriptum erat: QUI VIRGINEAM BIBUNT LAUDENT AGRIPPAM[1]
Bibliographia[recensere]
- "Aqua Virgo" in Samuel Ball Platner, A Topographical Dictionary of Ancient Rome (Londinii: Oxford University Press, 1929 ~ ~) pp. 28-29
Nexus externi[recensere]
- Tabulae aquae ductuum Romanorum
- Katherine W. Rinne, Aquae Urbis Romae: the Waters of the City of Rome
- Roger D. Hansen, "Water and Wastewater Systems in Ancient Rome"
- James Grout, Aqua Virgo apud Encyclopaedia Romana
Notae[recensere]
- ↑ Rendina, Claudio / Paradisi, Donatella: Le strade di Roma. Roma 2003. s.v. Spagna, piazza di
| Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes! |