Apocynaceae

E Vicipaedia
Alyxia oliviformis

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Gentianales 
Familia : Apocynaceae 
   
Subdivisiones: Genera
Synonyma
Asclepiadaceae Borkh. (nom. cons.)
Periplocaceae Schltr. (nom. cons.)
Plumeriaceae Horan.
Stapeliaceae Horan.
Vincaceae Vest
Willughbeiaceae J. Agardh
Genus typicum
Apocynum L.

Apocynaceae sunt familia plantarum florentium quae arbores, frutices, herbae, et lianae sunt. Multae Apocynacearum species sunt elatae arbores in tropicis silvis pluvialibus inventae. Plurimae zonas tropicas et subtropicas habitant; aliquae tropicas terras aridas. Etiam sunt herbae perennes in zonis temperatis inventae. Multis harum plantarum est sucus lacteus, qui ingestus venenosus est. Aliis autem generibus, sicut Adenio, est sucus vel pellucidus vel lacteus; aliis, sicut Pachypodio, semper pellucidus.

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Familiae vulgo definitae sunt fere 1500 specierum, in fere 424 genera digessarum. Omnes Asclepiadaceae, secundum AGP II, inter Apocynaceas nunc digeruntur (Endress & Bruyns 2000). Sunt quinque subfamiliae:

Rauvolfioideae Apocynoideaeque sensu stricto fuerunt Apocynaceae, aliis tres subfamiliis inter Asclepiadaceas olim inclusis. Hae omnes plantae hodie Apocynaceae appellatae sunt—consequentia coniunctionis duarum familiarum priorum.

Distributio geographica[recensere | fontem recensere]

Species huius familiae praecipue in regionibus tropicis distribuuntur:

Proprietates[recensere | fontem recensere]

Folia sunt simplicia, plerumque opposita et decussata, vel verticillata, sine stipulis. Flores vulgo sunt speciosi, radiatim concinni (unde "actinomorphici" appellantur), in inflorescentiis cymosis vel racemosis, raro fasciculatis vel solitariis; hi sunt flores perfecti (bisexuales), synsepalino quinquiloboque calyce. Inflorescentiae sunt terminales vel axillariae. Stamina in interiori corollae parte inseruntur. Ovarium plerumque est superior. Fructus est drupa, bacca, capsula, vel folliculus.

Genera[recensere | fontem recensere]

Apocynoideae[recensere | fontem recensere]

thumbHolarrhena pubescens
thumbHolarrhena pubescens
Wrightia antidysenterica
Wrightia tinctoria in Keesara Rangareddy Pagi Andhrae Pradesh Indiae.
Vinca maior, populo grata horti planta
Vinca minor, in situ
Acokanthera Adenium Aganonerion Aganosma
Alafia Allamanda Allomarkgrafia Allowoodsonia
Alstonia Alyxia Amalocalyx Ambelania
Amsonia Ancylobotrys Anechites Angadenia
Anodendron Apocynum Arduina Artia
Asketanthera Aspidosperma Baissea Beaumontia
Bousigonia Cabucala Callichilia Calocrater
Cameraria Carissa Carpodinus Carruthersia
Carvalhoa Catharanthus Cerbera Cerberiopsis
Chamaeclitandra Chilocarpus Chonemorpha Cleghornia
Clitandra Condylocarpon Couma Craspidospermum
Crioceras Cycladenia Cyclocotyla Cylindropsis
Delphyodon Dewevrella Dictyophleba Dipladenia
Diplorhynchus Dyera Ecdysanthera Echites
Elytropus Epigynium Eucorymbia Farquharia
Fernaldia Forsteronia Funtumia Galactophora
Geissospermum Gonioma Grisseea Gymnema
Hancornia Haplophyton Himatanthus Holarrhena
Hunteria Hymenolophus Ichnocarpus Isonema
Ixodonerium Kamettia Kibatalia Kopsia
Lacmellea Landolphia Laubertia Laxoplumeria
Lepinia Lepiniopsis Leuconotis Lochnera
Lyonsia Macoubea Macropharynx Macrosiphonia
Malouetia Mandevilla Mascarenhasia Melodinus
Mesechites Micrechtites Microplumeria Molongum
Mortoniella Motandra Mucoa Neobracea
Neocouma Nerium Nouettea Ochrosia
Odontadenia Oncinotis Orthopichonia Pachypodium
Pachouria Papuechites Parahancornia Parameria
Parepigynum Parsonsia Peltastes Pentalinon
Petchia Picralima Plectaneia Pleiocarpa
Pleioceras Plumeria Pottsia Prestonia
Pycnobotrya Quiotania Rauwolfia Rhabdadenia
Rhazya Rhigospira Rhodocalyx Rhyncodia
Saba Schizozygia Secondatia Sindechites
Skytanthus Spirolobium Spongiosperma Stemmadenia
Stephanostegia Stephanostema Stipecoma Strempeliopsis
Strophanthus Tabernaemontana Tabernanthe Temnadenia
Thenardia Thevetia Tintinnabularia Trachelospermum
Urceola Urnularia Vahadenia Vallariopsis
Vallaris Vallesia Vinca Voacanga
Willughbeia Woytkowskia Wrightia Xylinabaria
Xylinabariopsis

Genera sequentia inter Asclepiadaceas olim fuerunt:

Usus[recensere | fontem recensere]

Nonnullis huius familiae plantis olim fuerunt usus oeconomici.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Endress et Bruyns. 2000. "A revised classification of the Apocynaceae" Botanical Review 66:1–56. Doi = 10.1007/BF02857781.
  • Rapanarivo, S. H. J. V, J. J. Lavranos, A. J. M. Leeuwenberg, et W. Röösli. 1999. Taxonomic revision of the genus Pachypodium. S.H.J.V Rapanarivo et A. J. M Leeuwenberg, "The habitats of Pachyopdium species." S. H. J. V Rapanarivo, "Cultivation." W. Röösli. A. A. Balkema. Rotterdam: Brookfield.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]